Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 406 > >|
1quæ dulci ſit ſucco prædita: & quæ facile incendatur. Ab his ta
men excipiunt oleam et oleaſtrum.
Cerrum aut et fagum natura
imbecillem eſſe contra tempeſtatem & non peruenire ad uenuſta
tem affirmat Vitruuius.
Plinius quercum item celeriter ait mar
ceſcere.
Ad reliqua uero inteſtina opera naluarum / lectorum / men
ſarum ſubſelliorum et eiuſmodi abies egregia eſt: præſertim quæ
ad alpim Italiæ montem excreſcat.
Nam hæc arbos natura eſt ſic
ciſſima et glutinum per quam tenaciſſima: Eſt & picea et cupreſſus
his rebus percommoda.
Fagum fore alioquin fragilem prædicant
Sed capſis lectiſque utilem: & in tenuiſſimas ſecari laminas: ſeca
ri quoque et ilicem aiunt belliſſime: Inutiles et aſſeres habendæ
ſunt iuglans / quod facile frangatur / ulmus fraxinuſque: Nam hæ tam
et ſi lente / facile tamen panduntur.
Verum obedientiſſimam eſſe
omnium in opere affirmant fraxinum.
Sed nucem demiror non
multo eſſe in antiquorum monitis celebratiorem / quando ea qui
dem ut uidere licet / cum ad cæteros pleroſque uſus / tum maxime
aſſeritiis operibus admodum habilis et pertractabilis eſt.
Morum
laudant cum ob eius æternitatem / tum quod nigreſcat uetuſtate in dies
et fiat gratior.
Valuas memorat Theophraſtus conſueuiſſe diui
tes ponere ex loto ilice buxoue.
Vlmum quæ rigorem firmiſſi
me aſſeruet: ideo portarum cardinibus utilem ducunt: Sed permu
tari iubent oportere ut ſit radix ſuperior inuerſo cacumine: Cato
uectes aquifolios laureoſ atque ulmeos fieri iubet: Clauiculis cor
num comprobant: Gradus ad ſcalas orno atque acere ponebant: Pi
nus: Picea: Vlmus ad aquarum ductus intercauabantur: ſed haſ
ce niſi terra contegas ociſſime ſeneſcere aſſeuerant.
Cæterum or
nandis ædibus laricem feminam quæ colore ſimilis eſt melli com
pertum habent in tabellis pictorum eſſe immortalem: & nullis
riuis fixilem palmaque ei nerui non inſint tractim: ſed cæſim.
Id
circo ad ſimulacra deorum efficienda utebantur.
Tum & uteban
tur Lotho ac Buxo & Cedro: & item Cupreſſo: et craſſiore olea
rum radice / ægyptiaque perfica: quam eſſe lotho ſimilem referunt
Torno autem ſiquid terete reddidiſſe opus erat Fago / Moro / Te
rebinto: & inprimiſ Buxo omnium ſpiſſiſſima:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index