Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 283 > >|
1rallela NO, abſcindantur EL, FM, ipſi GK æquales, &
iungantur
ANE, EOD.
Quoniam igitur NO ipſi AD,
parallela
ſecat omnes ipſis AD, EC, interceptas in eaſ­
dem
rationes, & eſt EH, pars tertia ipſius EF, erit & EN
ipſius
EA, & EO, ipſius ED, pars tertia.
Eſt autem NO,
parallela
baſibus BE, EC, duorum triangulorum ABE,
ECD
; in ipſa igitur NO, erunt centra grauitatis duo­
rum
triangulorum ABE, ECD: ergo & compoſiti ex
vtroque
in linea NO, erit centrum grauitatis.
Quoniam
igitur
K, centrum grauitatis trianguli AED, eſt in EF, &
totius
trapezij ABCD, centrum grauitatis in eadem linea
EF
; erit & reliquæ partis, duorum ſcilicet triangulorum
ABE
, ECD, ſimul in linea EF, centrum grauitatis: ſed &
in
linea NO; in puncto igitur H.
Rurſus quoniam triangula
AED
, ABE, ECD, ſunt inter eaſdem parallelas, erit
vt
AD, ad BC, ita triangulum AED, ad duo triangu­
la
ABE, ECD, ſimul: ſed vt AD, ad BC, ita eſt HG,
ad
GK; vt igitur triangulum AED, ad duo triangula
ABE
, ECD, ſimul, ita erit HG, ad GK. ſed K, eſt
centrum
grauitatis trianguli AED: & H, duorum trian
gulorum
ABE, ECD, ſimul; totius igitur trapezij AB
CD
, centrum grauitatis erit G.
Rurius quoniam EL,
eſt
æqualis GK, æqualium EH, HK; erit reliqua LH,
æqualis
reliquæ GH; tota igitur EG; erit bis GH, vna
cum
GK: eadem ratione quoniam FM, eſt æqualis GK,
& MK, æqualis GH, erit FG, bis GK, vna cum GH:
vt
igitur HG, bis vna cum GK, ad GK, bis vna cum
GH
, ita erit EG, ad GF.
Sed vt HG, bis vna cum
GK
, ad GK bis vna cum GH, ita eſt AD, bis vna cum
BC
, ad BC, bis vna cum AB, propterea quod eſt vt
AD
, ad BC, ita HG, ad GK; vt igitur eſt AD, bis vna
cum
BC, ad BC, bis vna cum AD, ita erit EG, ad GF.
Manifeſtum eſt igitur propoſitum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index