Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
51
51 (39)
52
52 (40)
53
53 (41)
54
54 (42)
55
55 (43)
56
56 (44)
57
57 (45)
58
58 (46)
59
59 (47)
60
60 (48)
< >
page |< < (39) of 672 > >|
5139De ignis loco. conflatus Mercurium in vafe premens plus habet grauitatis, quàm
ſimplex cylindrus aërius, adeoque æquilibrium fit cum altiore cy-
lindro Mercurij in fiſtulâ.
Grad. Longiùs, quàm propofitæ quæſtionis, & inſtitutæ differta-
tionis ratio poſtulat, digrederemur, ſi experimentum illud limatè
&
ſubtiliter examinare aggrederemur. Non eſt adducendum in
controuerſiam, vtrùm Natura in hac rerum vniuerſitate materiam
in orbem diſtribuendo omnia confuderit, quin ordinem aliquem
corporum conſtituerit aptis &
accommodatis locis; qui ſi fortè
perturbatus fuerit, ſingula vim habeant, qua conentur, quan-
tum poſſunt, ſe ipſa reuocare in deſtinatum locum, atque depra-
uatum ordinem reſtituere.
Hinc ſi ad centrum accedant, grauita-
re dicuntur, ſi ab eo recedant, leuitare:
cumque hoc pendeat ex
ordinis perturbatione, idem corpus non abſolutè, fed comparatè,
&
graue eſt, & leue, prout proximum corpus aut magis abeſſe à cen-
tro expetit, aut minùs:
ſin autem iuxta præſcriptumà Naturâ or-
dinem collocatum fuerit, tunc neque graue eſt, neque leue in actu
ſecundo, vt ſcholæ loquuntur.
Cum verò nihil inane ſit, in quod
ſe recipiat corpus, dum mouetur, ſed omnia plena eſſe oporteat,
fieri non poteſt, vt quicquam ſiuè ex ſe &
ſponte ſuâ locum com-
mutet, ſiuè externo pulſu agitetur, quin repellat corpus obuium,
cuius in locum penetrat, &
ſimul in relictum à commoto corpore
ſpatium ſubſequatur aliud corpus.
Sicut igitur ſi corpus obuium
ita ſit naturâ comparatum, vt repelli nequeat, aut ſaltem com-
primi, nullus eſt illius motus, quantalibet propenſione incline-
tur ad proprium locum;
ita quoquè, ſi nullum corpus ſubſequi
queat, aut ſaltem diſtrahi, &
rareſcere, irrita eſt vis eſficiendi mo-
tum.
Contingere autem poteſt, vt res in illud diſcrimen addu-
catur, vtrùm corporis fluidi præpoſterè collocati motus omnis co-
hibeatur, quia nullum ſuccedere poteſt proximum corpus, an ali-
qua eiuſdem particula raritatem præter naturam aſſumat, vt re-
liquis partibus concedatur motus:
Ideò, quia vtrumque ingenite
corporis illius propenſioni aduerſatur, ſapientiſſimo Naturæ conſi-
lio factum eſt, vt primùm ſingulis corporibus fluidis, iuxta eorum
materiam magis aut minùs compactam terminus ſtatuatur, intrà
quem toleranter ferant præpoſteram illam collocationem;
deinde,
ne præter modum peruerſus ſit ordo, ſic partitur natura violen-
tiam, vt pars corporis intrà terminum præſcriptum conſiſtat,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index