Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 316 > >|
1tantum relatione quadam, quod cælum rotundum ſit, & in
abſoluti
orbis ſpeciem ita efformatum, vt nihil inueniri possit
aut
rotundius, aut æque rotundum, & propterea nullam con
trariam
partium poſitionem habeat: ideo hæc locorum inter­
ualla
, & haſce locorum rationes ſat non eſſe cenſuit, ad gra­
uium
, & leuium definitiones constituendas; idipſum Platoni
adſcripſit
Alcinous in libro, cui titulus eſt de dogmate Plato­
nis
capite vigeſimo: leuia ergo Plato affirmauit, quæ (vt ipſe
loquitur
) ex paucioribus triangulis componuntur; grauia, quæ
quaſi
pluribus ex triangulis fiunt, perinde ac ſi per partes
eiuſdem
generis, triangulos intelligat, nullum enim corpus,
apud
Platonem in Timæo inuenitur, quin illud ex figuris
concretum
ſit.
Hinc Plato ſequi putat prima corpora ex pri
mis
figuris eſſe concreta, ſed prima omnium figurarum est
circularis
, quæ rotundo cælo, quod ad volubilitatem rotun­
datum
est, à natura tribuitur; de quo nobis est alio loco di­
ſputatum
.
Secunda figura est plana; & inter planas, pri­
ma
est triangula, quæ primis illis corporibus adſcribitur; quæ
recto
motu cientur: nec omnes trianguli ſunt eodem loco
habendi
, cum illi ſint natura priores, qui rectum angu­
lum
habent, vt ſunt lſoſcheles, & Scalenus; at rectus
angulus
natura præcedit acutum, atque obtuſum: rectus
etiam
vnius naturam optimè redolet, cum nulla ratione va­
riari
queat: acutus autem, & obtuſus multis modis va­
rientur
; propter has omnes cauſas lſoſchelem, & Scale­
num
Plato elegit, vt ex illis, quas planas primas figu­
ras
cenſuit, prima elementorum corpora componeret, mo­
do
Platonis, & non Timæi Pythagorici ſit illa ſententia,
quæ
in Timæo ſcribitur, & ex libro de vniuerſitate Ti­
mæi
ad verbum transfertur: cuiuſcumque tamen ſit: feren-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index