Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 241 > >|
1 Declinare, quis est, qui possit cernere, sese ?
Denique si semper motus conectitur omnis;
Et vetere exoritur semper novus ordine certo:
Nec declinando faciunt primordia motus
Principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
Ex infinito ne causam causa sequatur:
Libera per terras unde haec animantibus exstat,
Per quam progredimur quo ducit quemque voluptas;
Unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas
Declinamus item motus nec tempore certo,
Nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens.

Nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
Principium dat: & hinc motus per membra geruntur.

Nonne vides etiam patefactis tempore puncto
Carceribus, non posse tamen prorumpere equorum
Vim cupidam tam desubito, quam mens avet ipsa?

Omnis enim totum per corpus materiai
Copia conquiri debet, concita per artus
Omnis: ut studium mentis conixa sequatur
Ut videas initum motus a corde creari;
Ex animique voluntate id procedere primum:
Inde dari porro per totum corpus & artus.

nec simile est, ut cum impulsi procedimus ictu,
Viribus alterius magnis, magnoque coactu.

Nam tum materiam totius corporis omnem
Perspicuum est nobis invitis ire, rapique,
Donec eam refrenavit per membra voluntas.

Iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
Pellit; & invitos cogat procedere saepe;
Praecipitesque rapit; tamen esse in pectore nostro
Quiddam, quod contra pugnare, obstareque possit:
Cuius ad arbitrium quoque copia materiai

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index