Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 129 > >|
1
Propoſitio XVIII.
Velocitas in fine motus æquali tempore per ſpatium mouet du­
plum velocitatis eodem motu collectæ.
VT in fig: 5. ſi velocitas motus a in tempore ac conti­
nuò augeatur; quia hujus augmentum eſt perfe­
ctio intenſiua, ac proinde eo modo augetur, quo trian­
gulum ſibi ſimile manens per poſit: 5. erit velocitas in
fine motus, ut baſis ejuſdem trianguli bc. Moueatur er­
go hæc velocitas in e, & ſit tempus ec æquale tempori
ac, eritque; velocitas illo motu colecta quadratum bcde
duplum trianguli abc, propterea quòd eandem baſim
bc, altitudinem verò habet æqualem. Quia ergo virtus
dupla in eodem vel æquali tempore per ſpatium mouet
duplum, eſtque; eadem ratio velocitatis & interualli, velocitas
in fine motus eodem vel æquali tempore per ſpatium
mouebit duplum &c.
Propoſitio XIX.
Velocitas in motu grauium collecta ultra ſtationem defert mo­
bile.
STatio quidem grauium eſt centrum terræ, ponderis
verò è filo penduli linea perpendicularis, in quà

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index