DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 207 > >|
1tur, ſi appendantur pondera AB ex C, æ〈que〉ponderare. &
è conuerſo, ſi AB pondera ex C æ〈que〉ponderant, ergo C
centrum grauitatis exiſtit.
ex quibus ſequitur lineam AB, pom
deraquè manere eo modo, quo reperiuntur.
vt in noſtro me­
chanicorum libro in codem tractatu de libra demonſtraui­
mus, & aduerſus illos, qui aliter ſentiunt, abundè diſpu­
tauimus.
poſt quar­
tam propo
ſitionem.
*
27[Figure 27] 28[Figure 28] 29[Figure 29]
In demonſtratione autem huius quartæ propoſitionis in­
quit Archimedes. Quòd autem ſit in linea AB, præostenſum eſt. qua
ſi dicat Archimedes, ſe priùs oſtendiſſe centrum grauitatis ma
gnitudinis ex AB compoſitæ eſſe in linea AB; quod tamen
in ijs, quæ dicta ſunt, non videtur expreſſum.
virtute tamen ſi
conſideremus ea, quę in prima, tertiaquè propoſitione dicta
ſunt, facilè ex his concludi poteſt, centrum grauitatis magni­
tudinis ex duabus magnitudinibus compoſitæ eſſe in recta li
nea, quæ ipſarum centra grauitatis coniungit.
Quare memi­
niſſe oportet eorum, quę a nobis in expoſitione primi poſtu
lati huius dicta fuere, nempè Archimedem ſupponere, diſtan­
tias eſſe in vna, eademquè recta linea conſtitutas.
ideoquè in
prima propoſitio nec inquit, Grauia, quę ex diſtantijs ęquali
bus æ〈que〉ponderant, æqualia eſſe inter ſe; Archimedes què demom
ſtrat, quòd quando æ〈que〉ponderant, ſunt æqualia: ex dictis
ſequitur, ſi æ〈que〉ponderant, ergo centrum grauitatis magni­
tudinis ex ipſis compoſitę erit in eo puncto, vbi æ〈que〉ponde­
rant; hoc eſt in medio diſtantiarum, lineę ſcilicet, quę grauium
centra grauitatis coniungit.
quod idem eſt, ac ſi Archimedes
dixiſſet.
Grauia, quę habent centrum grauitatis in medio li­
neę, quę magnitudinum centra grauitatis coniungit, ęqua­
lia ſunt inter ſe.
cuius quidem hęc quarta propoſitio videtur
eſſe conuerſa.
quamuis Archimedes loco grauium nominet
magnitudines.
Pręterea in tertia propoſitione, quoniam oſten­
dit
Archimedes, inęqualia grauia ę〈que〉ponderare ex diſtantijs
inęqualibus, ita vt grauius ſit in minori diſtantia, ſequitur er
go centrum grauitatis eſt in eo puncto, vbi æ〈que〉ponderant;
& idem eſt, ac ſi dixiſſet, in æqualium grauium centrum gra­
uitatis eſt in recta linea, quæ ipſorum centra grauitatis con­
iungit; ita vt ſit propinquius grauiori, remotius uerò leuiori.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index