Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
51 24
52 25
53 26
54 27
55 28
56
57 30
58 31
59 32
60
61 34
62 35
63 36
64 37
65 38
66 39
67 40
68 41
69 42
70 43
71 44
72 45
73 46
74
75
76
77 47
78 48
79
80
< >
page |< < (24) of 434 > >|
5124DAPHNIS ECLOGA. Et tranſmittendi pavidam nimis æquoris Hellen:
In thalamos ſit ut illa tuos, Neptune, recepta:
Phryxeumque pecus, fætamque heroibus Argo
Phaſidos ad fluctus deducit &
æthera cantu.
Nec ſilet Europæ vectoris præmia; vel te,
Bigarum Pelopis perjuri, Myrtile, rector.
Myrtoum pelagus ſignaras ante caduco
Funere;
ſublimem nunc tollunt cornua Tauri.
Haud procul his Hyades notat exardeſcere: ſed, quæ
Sunt Hyades Grajis, Suculas dixiſſe Latinos;
Atque duas ſeptem mutaſſe Trionibus Arctos;
Arctophylaca pigro, ſua plauſtra ſequente, Bubulco;

Quando bovem priſco vocitabant more trionem,
Quod tereret duro proſciſſam vomere terram.
Hanc adeo ſortem miſerans, ſuſpiria ducit;
Buceriumque genus queſtu compellat inani;
Ah pecus infelix, armentum! ſæcla fuerunt,
Pondere quum duro neque vos gemeretis aratri,
Navita nec veſtro vocitaret nomine ſtellas.

Tunc neque ſidus erat terris pia Virgo relictis,
Quæ Cereale manu ſpicum gerit;
Icariotis
Sive ſit Erigone@ cui fida Canicula patrem
Quærenti indigna monſtravit cæde peremtum;

Atque, comes dominæ, domino comitem Oarioni
Aſtra minor ſocium majorem repperit inter:

Seu magis Aſtræi ſit ſanguine creta, perenne
De genitore ſuo quæ nomen contulit aſtris:

Sive ſit antiquæ Themidis juſtiſſima proles,
Averſata jugo vos aſpectare gravari,
Tempora dum, pulſis melioribus, ærea ſurgunt:

Sive ſit alma Ceres;
horrens fugitiva videre
Vos quoque mactari;
nil pejor linquit inauſum
Ferrea dum ſoboles, ipſorum inimica Deorum:

Quos, quaſi de terra (nam Dii coluiſtis &
illam)
Sit pepuliſſe parum, tentavit pellere cælo.
Tum deteſtatur ſuffultos angue Gigantas;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index