Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
[Figure 51]
[Figure 52]
< >
page |< < of 360 > >|
1neis AB, AC, angulos conſtituat vtrimque æqua­
7[Figure 7]
leis, & ſeruatâ eorum­
dem angulorum men­
ſurâ, ita fluere conci­
piatur, vt totum ſpa­
tium BAC peruadat.
Tunc enim manife­
ſtum eſt portiones
huius lineæ continuò
veluti reſectas, inter­
ceptaſque à lineis AB,
AC, creſcere ſemper,
ſeu maiores, maioreſ­
que vniformiter eſſe; ac non portiones ſemel inter­
ceptas perire, ſed ipſis permanentibus nouas, nouaf­
que heinc inde continenter ſuper-acquiri.
Cùm
verò etiam gradus velocitatis conſimiliter creſcant,
ſiue maiores, maioreſque vniformiter euadant, ac
ſemel acquiſiti non pereant, ſed ipſis ſuperſtitibus,
perſeuerantibuſque noua, atque noua momenta, ſiue
incrementa velocitatis ſuper-addantur; ſupereſt, vt
quemadmodum linearum illarum incrementa fiunt,
ſic fiant quoque velocitatum.
Notum eſt autem. vt
acceptis partibus æqualibus lineæ AC, verbi cauſsâ,
incrementa earum portionum, ſiue linearum paralle­
larum interceptarum, acquirantur ſemper æqualia
ſub æqualibus illis partibus.
Nam, vt ſub AE ac­
quiſita eſt linea DE, ita ſub EG, acquiritur æqua­
lis alia; cùm ipſa FG ſit dupla ipſius DE; & ſub
GI iterum alia; cùm ipſa HI ſit eiuſdem tripla; &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index