Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657
page |< < of 203 > >|
1lùm manui admotæ ſenſum inferat, ſed etiam aures ſono de­
mulceat
, & quidem harmonico, ſi foramini aptentur fiſtulæ
ſono
Harmonico edendo aptæ, prout ipſemet Hero fieri
jubet
in multis, quas deſcribit in citato Libello, hydraulicis at­
que
pnevmaticis Machinis.
Quod etiam quotidie experimur
in
Hortis Romanis, Tuſculanis, Tiburtinis, & in ipſo etiam
P
. Athanaſij Kircheri muſeo.
Non igitur arbitrandum eſt, infert
Hero
, in his quæſunt, vacui naturam quandam coacervatam ipſam per­
ſe
ipſam exiſtere ſed ſecundùm exiguas partes in aëre, & humido, alijsque
corporibus
diſſeminatam, etiam in ipſo adamante, duriſſimo licet,
denſiſſimoque
, quippe qui neque igniri, neque rumpi poteſt, & percuſ­

ſus
in incudes & malleos totus ingreditur (vt cum Plinio putat Hero;
quod
tamen, Merſenno teſte, experientiæ repugnat, nam ictu
mallei
in varias partes diſſilit, & ita poteſt igniri, vt pereat.)
) Hoc
autem ipſiaccidit, ſubiungit Hero, non quòd vacuo careat, ſed ob conti­
nuatam
denſitatem.
Corpora porro illa (aëris præſertim) quæ
partes
ſuas habent inter ſeſe cohærentes, non|tamen ex omni parte,
ſed
interiecta habent inter valla quædam vacua, (quæ vacuola appel­
lat
Merſennus) bellè comparat Hero arenarum cumulo, inter

cuius
grana multæ aëris particulæ intercedunt; aitque, arenæ par­
ticulas
particulis aëris ſimiles eſſe, aërem verò, qui inter arenas in­
terjicitur
, ſimilem vacuolis intra aërem contentis; quæ quidem
vocuola
tunc diſinere putat in aëre (alijsque corporibus) cùm
accedente
vi quapiam condenſatur aër; redire verò, cùm facta
remiſſione
in priſtinum ordinem reſtituitur aër ob naturalem
contentionem
, quâ, velut arcus inflexus, aut ſicca ſpongia vi
preſſa
, molem ab ipſo rerum conditu ſibi tributam repetit, ſta­

tim
atque vis externa deſinit.
At aëris corpora, inquit Hero, inter­
ſeſe
quidem cohærent, non tamen ex omni parte, ſedinteriecta habent
intervalla
quædam vacua, ſicut arena, quæ eſt in littoribus.
Itaque
nimo
concipiendum eſt, arenæ particulas corporibus aëris ſimiles eſſe, aë­
rem
vero, qui inter particulas arenæ interiicitur, ſimilem vacuis intra
aërem
contentis.
Quamobrem vi quadam accedente äerem denſari con­
tingit
, & in vacuorum loca reſidere, corporibus præter naturam inter­
ſeſe
compreſſis: remiſsione verò factârarſus in cun dem ordinem reſtitui-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index