Buonamici, Francesco, De motu libri X
page |< < of 1055 > >|
1
feret; & cùm ſub eodem genere maximo interuallo diſtent, a maximum verò vnum ſit; ita fit,

vt nihil ſibi contrarium eſſe valeat, & contrarium vni ſolum eſſe queat: etenim niſi vnum foret,
id quod ponitur maximum, aliquid ſeipſo maius haberet.
aut igitur hoc vnum maximum fo­
ret, & ita contrarium eſſet.
nanque maximum eſſe interuallum inter ea quæ ſunt generis eiuſdem,
& quæ finiunt illud contraria vocari, non eſt dubitandum.
ſi minus ita infinitum, neque maxi­
mum, neque abſolutum.
nec contrarium igitur: in illo enim finis quidam neceſſariò concipitur.
Ex his paret actum & poteſtatem non eſſe contraria, neque motum & terminum ad quem ten­
dit.
nam poteſtas in actum dirigitur, ita vt ex illis vnum per ſe fiat; & motus tantum abeſt vt à
termino corrumpatur, vt perficiatur maximè ab ipſo.
ac ſiquid ineſt inter ipſa oppoſiti; id aſcri­
bendum eſt priuationi cum qua eſt coniuncta poteſtas, quæ ſanè forma præſente corrumpitur.
Ab his quæ ponuntur extrema illius ſpatij quod finitur contrariis, alia quoque contraria naſcun­
tur, at non perfectè neque ſimpliciter contraria; ſed quodammodo, & quaſi media; verùm hæc
plura eſſe non eſt abſurdum.
Atqui perfectè ac ſimpliciter vnum vni contrarium eſt. Nec quiſ­
quam medium opponat duobus extremis; neque enim illa eſt oppoſitio contrariorum de qua
nunc agimus; ſed poſita eſt in priuatione, in qua etiam æquale & inæquale conſiſtunt.
Nam ne­
que etiam hæc contraria ſunt, b ſed conſimili ratione priuationem præſeferunt. ne fortè ſuſpice­


ris medium & extrema, vt vnum vni opponi, tanquam contraria.
Hæc nos affirmatione ſigni­
ficari volumus.
itaque nudum, quòd affirmatione ſignificatur, licet ſit priuans; ab Ariſtotele con­
trarium
ponitur: & cùm in eodem genere ſint, genus autem à materia ducitur in qua poteſtas
exiſtit ad contraria, viam ad ſe viciſsim habent.
Itaque illa quæ in genere conueniunt, ſecum
commutantur: quæ toto genere ſeparantur, vt in materia diſcrepant; ſic quoque nullam ad ſeſe
poteſtatem obtinuerunt, nec commutantur igitur.
Proptereà neque quantum in quale muta­
tur, cùm genera diuerſa ſint.
nec quale omne tranſit in alterum; ſicuti ſapor in odorem, cùm ſint
genera diuerſa.
ſolaque. illa ſecum commutantur quæ in genere proximo, hoc eſt, in materia pro­
xima conuenere.
Proinde ita ſe habent contraria, vt vnum actu ſingula ſint, ſed poteſtate alte­
rum.
eſt enim actu calidum, in potentia frigidum. Atque ita ex hiſce principiis conſtitui contraria
puto, vt niſi mihi aliter dicens Ariſtoteles obiiciatur; aut opponatur certa demonſtratio; procon­
ſtantiſsimo habeam, ſi tres iſtæ conditiones ad hibeantur; illa neceſſariò fore contraria.
maximè
ſub eodem genere diſtare; affirmatione notari; & ad ſeſe mutuam poteſtatem habere.
c Proinde

ſecum certant; & ſibi inuicem machinantur interitum.
reliqua ſanè, vt (vnis relatiuis exceptis:

ipſa enim ſola ſe ſuſtinent viciſsim & ἀντερειδυσιν) non conſiſtunt: attamen non oppugnant.
Hæc verò vel per ſe ſunt, vel per accidens, & quidem ſpecie diuerſa contraria ſunt, ſi per ſe con­
traria ſint, vt album & nigrum in genere colorum, & in genere ſubſtantiæ, ſi per ſe in ſint in ſub­
ſtantia, ſi minus: etiam eadem ſpecie eſſe poſſunt, vt iidem contrarij colores in homine.
Quare,
cùm per ſe, mortale & immortale ſint in ſubſtantia, in eadem ſpecie conſiſtere nequeunt.
per ſe
verò ſunt, quia neceſſariò inſunt: nam quod mortale eſt, caducum ſit neceſſe eſt; immortale verò
perpetuò conſeruatur.
Quòd autem ſint contraria perſpicuum eſt; quoniam immortale eſt pri­
uatio, ea verò eſt impotentia definita, & cum aliquo actu coniuncta, vnde ſignificatur affirmatio­
ne; eademque.
in eodem genere maximo interuallo ab oppoſita forma ſegregatur. Nam quòd
plus quàm genere ſegregentur, aut etiam genere, non dum ſicuti manifeſtum ſumimus.
Illud
ſolum ex Ariſtotele ſuccurrit quod aſſerere liceat, quæ genere diſcrepant, apparêre quidem con­
traria, veruntamen eo quòd ſecum conferri nequeant & longiſsimè diſtent, neque inter ea maxi­
ma poſsit aſsignari diſtantia quæ requiritur in contrariis, non eſſe contraria ſimpliciter; ad extre­
mum videtur inferre mortale & immortale genere ſeparari; ac nos ſi genus ſubalternum intel­

ligere velimus, quod ſub eandem ſeriem cadat, non repugnabimus.
ſi prædicamentum ſeriemque.
variam ſumimus, ex Ariſtotelis ipſius verbis colligi poſſe negamus. ac ſpecie ſolum ab Ariſtote­
le inter ſe diſtingui fatemur: ita enim rationem ſuam complectitur.
Contraria ſpecie differunt.
Mortale & immortale contraria ſunt. Aſſumptionem verò probat. Siquidem priuatio ſit quæ­
dam impotentia definita.
Quid ergo aliud ex his inferri poteſt, quàm quòd mortale & immor­
tale ſpecie diſiungantur?
itaque pro eo, quod habet contextus Ariſtotelicus. d genere diuerſa ſpecie

legendum puto.
Hæc verò omnia iubeo te diligenter obſeruare: niſi enim aduertas; oratio per­
plexa qua vſus eſt Ariſtoteles; negotium tibi exhibere poſſet.
præſertim quòd Græci interpretis
auxilio deſtituti ſumus in eo loco.
Quamquam neque ipſe animaduertit, vbi Ariſtoteles docuit
genere differentia in contrariis numerari, quòd eorum maxima differentia foret, hæc eſſe referen­
da ad ea, quæ paullò ante dixerat videri, Ariſtoteles; ideoque.
in illum errorem inductus eſt, quòd
maximè diſtarent ea quæ genere differunt: neque vidit eam diſtantiam ab Ariſtotele, velut infi­
nitam poni, vnde contrariorum ratio tollitur.
nec enim via poteſt intercedere inter genere toto
differentia quæ ſola reſtat inter ea quæ genere conueniunt.
Et verò cur magis diſtet quantum à
ſubſtantia quàm diſtet qualitas, aut vllum aliud ex reliquis prædicamentis?
Cùm verò poſteà

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index