Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 248 > >|
1
Auguſtin. Hoc facilè damus, imò hoc pro generali axiomate libenter
admitto, nihil vnquam deſtrui, niſi quando eſſe non poteſt, niſi fruſtrà
ſit.
Sic anima, quæ defectu corrupti organi non poteſt ampliùs operari
in corpore, deſinit eſſe, omninò quidem, ſi extrà organum operari
non poteſt, vt de animabus brutarum animantium Philoſophi docent, non
tamen omninò & abſolutè, ſed in corpore tantùm, ſi extrà organum opera­
ri poteſt, vt anima rationalis.
Chryſec. Hoc idem principium ad alias qualitates etiam extendi poteſt;
caloris v.g. frigoris, &c.
quæ quamdiu ſuum finem conſequi, & præſta­
re effectum poſſunt, in ſubjecto, cui inhærent, tamdiu in eo permanent
intactæ; vt ſi per actionem qualitatis contrariæ novus effectus inducitur,
ac proinde, vel totus prior, vel pars illius deſinit, tunc prima illa qualitas
in ſubjecto illo fruſtra eſſe dicitur, ac proinde vel ſecundùm ſe totam,
ſi totus effectus abactus eſt, vel ſecundùm ſui partem, pro rata effectus
deſtructi, eſſe deſinit.
Antim. Ad ſpeciem hæc fortè cuipiam vera eſſe videntur; at profectò
res ſecus ſe habet in præfatis qualitatibus, de quibus modò diſputatio
inſtituta non eſt, ſatis mihi eſt, ſi in noſtro impetu res ita ſe habeat; ad­
mitto etiam ea, quæ dixiſti, Auguſtine, de anima rationali; de brutorum
animabus aliqua fortè difficultas eſſet, ſed huius loci non eſt.
Sit igitur
ſecundum principium ex eadem doctrina motuum huc derivatum, cor­
pus eo motu movetur, quo faciliùs moveri poteſt, minore ſcilicet ſum­
ptu, & cum minore difficultate, compenſatque vt plurimum in vno,
quod in alio difficiliùs tantùm obtinere poſſet; hæc iam ſupra indicavi in
primo congreſſu; ſic cylindrus, vel in plano lævigato iacens, vel humido
innatans ab altera extremitate pulſus, vel tractus etiam per lineam per­
pendiculariter incidentem, motu recto non movetur.
ſed circulari, circa
centrum, quod terminat mediam proportionalem totam inter & dimi­
diam, ita vt major quantitas ſit versùs illam extremitatem, cui potentia
motrix applicata eſt.
Auguſtin. Licèt fortè in parergum incidamus, tantulum ſchematis de­
ſidero, vt rem à te ſolo auditam meliùs intelligam.
Antim. Non opus eſt alio ſchemate: Supponamus enim cylindrum
BC (in Fig. pag.45.) innatantem humido, pulſum in B, ſitque vt BC
ad BK, ita hæc ad BA, & ex K ducantur arcus BG, CN ſimiles, duca­
turque GKN; cylindrus pulſus, vt dixi ex B, deſcribit ſuo motu duos
ſectores BKG, CKN, quia ſcilicet ſpatium vtroque contentum eſt om­
nium poſſibilium minimum, ſuppoſito quolibet alio arcu, non minore
BG, & duobus radiis, qui ſimul coniuncti ſint æquales toti BC, quod
aliàs demonſtraui, nempe à ſectoribus ſimilibus ad triangula propor­
tionalia, & ab his ad ſimplicem lineam gradum faciens, reduxi rem ad
hoc problema, datam quantitatem ita ſecare, vt maius ſegmentum ſit
ad minus, vt hoc ad tertium, & compoſita ex duabus extremis ſit om­
nium poſſibilium minima; vel ſic Datæ quantitati vnam partem detra­
here, & aliam addere, vt reſidua ſit ad detractam, vt detracta ad addi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index