Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
391
391 (377)
392
392 (378)
393
393 (379)
394
394 (380)
395
395 (381)
396
396 (382)
397
397 (383)
398
398 (384)
399
399 (385)
400
400 (386)
< >
page |< < (496) of 795 > >|
510496INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM quod eſt maxime neceſſarium, cæteroquin enim filum circumvol-
tur, licet aliquoties circumductum, circum ſuperficiem rotun-
dam cum ipſi pondus appenditur:
in E & D ſunt partes quadrangu-
lares, quæ congruunt foraminibus quadratis inſculptis uncis,
hoc factum fuit ne pinna circumvolveretur in unco:
Caput C qua-
drangulum eſt, ut ope clavis circumverti poſſit pinna in un-
co, filumque circumduci metallicum:
quando autem circum-
vertitur pars D, paulum trahitur extra foramen unci B, tum enim
in foraminibus quadratis unci A &
B partes cylindricæ K & F hu-
jus pinnæ jacent, quo modo commode filum metallicum ſupra fu-
ſum hoc quaſi ducitur.
Altera pinnæ extremitas F oblongo fora-
mine donata eſt, ut ope clavi P poſſit in uncis firmari.
Totus appara-
tus cum filo, aliquoties circum utramque pinnam circumducto, repræ-
ſentatur in Tab.
XX. fig. 3. atque eo modo Machinæ divulſoriæ fuit
applicatus, quemadmodum antea Ligna examinata:
pondus unius
cujusque unci fuit {3/4} libræ, quod cum uni extremitati ſtateræ appen-
debatur a reliquo pondere in ſtatera notato ſubducendum erat, ut
verum pondus, Cohærentiæ filorum æquale, haberetur:
Quibus
præmiſſis ad Experimentorum eventus accedam.
EXPERIMENTUM XLVIII.
Filum cylindricum craſſitiei A, Cupri rubri Suecici, per totam
ſuam longitudinem bene ſolidum &
abſque fiſſuris, rimis, aut inæquali-
tatibus, in igne adeo molle, ac fieri poteſt, redditum, ſuſtinuit tractum
perpendiculariter libr.
299 {1/4}, a quibus tamen rumpebatur, filum inter
medios uncos tenſum ab appenſo pondere attenuabatur interim eo
plus, quo plus ponderis applicabatur, unde diameter ejus, poſtquam
ruptum fuit, deprehendebatur {9/10} lineæ, quæ antea fuerat {18/10} li-
neæ:
præterea ſuperficies fracturæ fuit admodum aſpera & trans-
verſa, ſed prope fracturam cylindrus abierat in ſpeciem coni trunca-
ti, longitudinis unius lineæ, diameter fracturæ fuit {7/10} lineæ.
EXPERIMENTUM XLIX.
Filum Cylindricum craſſitiei B, Cupri ejuſdem, ſuſtinuit

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index