Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
491
491 (63)
492
492 (64)
493
493 (65)
494
494 (66)
495
495 (67)
496
496 (68)
497
497 (69)
498
498 (70)
499
499 (71)
500
500 (72)
< >
page |< < (82) of 672 > >|
51082Diſſertatio Tertia. concludit dicens, *Hæc tamen poma, non matura, ſed acerbiſſima*
*legi debent.
* Ex quo conſtat dum matureſcunt, atque ſpiritus
commoventur, extrudere particulas minùs aptas;
quę ſe inſi-
nuantes in reliquorum pomorum meatus, eorum particulas ad
diſſolutionem ſolicitant, ideóque corrumpuntur.
Hoc accidere
poteſt etiam radicibus, ut in eas irrumpant alienæ particulæ.
Maur. Silvam ingredimur, in quâ plurimam ad philoſophan-
dum materiem inveniemus, ſi de plantarum naturâ diſputare
voluerimus.
At nos tantummodo caloris opus perſequimur, cui
plantarum ortus &
incrementa tribuenda ſunt. Ita autem
calidas particulas per fiſtularum atque fibrarum ductus excur-
rere cenſendum eſt, ut etiam non paucæ per anaſtomoſes ſe
inſinuent in proximas veſiculas, tùm ad incluſum humorem
concoquendum, tum ad veſiculas ipſas in novarum fibrarum aut
fiſtularum naturam efformandas;
ſic enim novo lignearum
fibrarum circa priores additamento pingueſcit arbor, initio facto
ab infimâ trunci parte, ubi ſcilicet calor fiſtulas validiùs inflans
faciliùs erumpit per anaſtomoſes, atqué etiam per minima cir-
cumſtantium fibrarum intervalla diſcurrit.
Grad. Itaque ſi omnia attentè circumſpiciamus, ſtirpium
vitam ex calore ingenito pendere deprehendimus:
nam ſi tem-
peſtas frigida ita plantam aggrediatur, ut in poros immiſſi ſpi-
ritus frigidi particulas conſtringant, atque ex teneris ramuſculis
exprimant influentes calidas particulas, illi tabeſcunt, &
exſic-
cantur:
immò aliquando adeò acutum gelu obſidet annoſas
quercus, ut ſulphureæ nitroſæque particulæ coëuntes indignen-
tur anguſtias, &
ſubitam raritatem aſſumentes cum ingenti
fragore truncum diſrumpant;
vites autem omnino enectæ
pereant, niſi ſuperiniecta humus gelidi aëris complexum
prohibeat.
Maur. Verùm cum brumali frigore ſpoliatæ frondibus arbo-
res ſqualleant, nec ab aridis atque emortuis conſpicuâ diſſimi-
litudine diſtare videantur, nonne ſatis valido argumento, immò
certâ animæ notâ, uti poſſumus, ſi ineunte vere gemmas turge-
ſcere, tum folia erumpere, deinde etiam ramuſculos produci
videamus?
Grad. Ita planè: neque potui non ſubiraſci inepto colono,
qui, cùm vites aliquas non ſimul cum cæteris germinare aſpi-
ceret, emortuas interpretatus præproperâ ſecuri abſcidit:
ſed
cum ſarmenta in hypogæo condidiſſet, demum pluribus oculis
præter ſpem egerminâſſe videns intellexit vitæ principio

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index