Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
501 95
502 96
503 97
504 98
505 99
506 100
507 101
508 102
509 103
510 104
511 105
512 106
513 107
514 108
515 109
516 110
517 111
518 112
519 113
520 114
521 115
522 116
523 117
524 118
525 119
526 120
527 121
528 122
529 123
530 124
< >
page |< < (104) of 760 > >|
510104ARIST. METEOROL.& próinde albus apparet. Nam ſpeculi æquabilitas, ap-
paritionis colorem, unum reddit.
At aſpectus uniuer ſi re-
fractio, quòd à caligine, quæ denſa eſt, &
necdum quidem
aqua eſt, ſed propè eſt ut aqua ſit, ad ſolem concurrat, co-
lorem qui in ſole eſt apparere perinde facit, ut cùm ab ære
leui ob eius denſitatem frangitur aſpectus.
Quare cùm ſo-
lis color albus ſit, Parelius quoq;
albus apparet. Ob id-
ipſum autem Parelius, quàm Virgæ certior aquæ futuræ
index existit:
quippe qui aërem gignendis imbribus pro-
cliuem eſſe magis indicat.
Et cùm in Austrina cœli regio-
ne cõstiterit, magis quàm cùm in Aquilonia:
quoniam au-
ſtrinus aër, quàm ſeptentrionalis melius in aquam mutari
ſolet.
Fiunt etiam tam Parelij, quàm Virgæ, uti diximus, in
oriente, &
occidente, & nec ſupra ſolem, nec infra, ſed ex
lateribus, nec prope admodum, nec procul omnino.
Nam
ſi illa aëris concreſcentis ſoliditas propè ſit, reſoluetur à
ſole:
ſi procul, aſpectus refrangi nõ poterit: cùm enim lon-
gè de paruo ſpeculo remeet, imbecillus redditur.
Quam-
obrem Areæ quoq;
fieri nõ poſſunt è regione. Quòd ſi ſu-
pra, &
in propinquo inchoëtur, à ſolis ſeruore diſſolue-
tur:
ſin procul, aſpectus minor, quàm ut refractionẽ facere
queat, ſolem haudquaquam inuadet.
Sed in latere fieri po-
teſt, ut ſpeculum ita diſtet, ut nec ſolis feruore abſumi poſ-
ſit, &
aſpectus uniuerſus recurrat: nam ſi in terrã, quaſi
per immenſum ſparſus feratur, deuenire ad ſolem non po-
teſt.
Sub ſole etiam fieri non poteſt, quia ſi prope terram
extiterit, conſumetur feruore:
ſi autẽ ſupra cœlo in medio,
aſpectus distrahetur, &
euaneſcet. Deniq; nec è latere
quidẽ effici illa poteſt, cùm ſol cœli umbilicũ perreptat:

aſpectus nequaquã ſertur in terram.
Itaq; exiguus ad

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index