Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
491 63
492 64
493 65
494 66
495 67
496 68
497 69
498 70
499 71
500 72
501 73
502 74
503 75
504 76
505 77
506 78
507 79
508 80
509 81
510 82
511 83
512 84
513 85
514 86
515 87
516 88
517 89
518 90
519 91
520 92
< >
page |< < (83) of 672 > >|
51183De Calore Viventium. caruiſſe plantam, cujus palmites germen protuliſſent.
Maur. Hinc ſatis mirari non poſſum eos, qui verno tempore
frondeſcentis plantæ germinationem vitæ inhærentis notam
agnoſcunt, ſemina verò, quæ &
radicem agunt, & folia atque
caulem ſimiliter exerunt, inſitam &
ſibi connatam habere
animam, adduci non poſſunt, ut fateantur.
Si enim quo tem-
pore ſemen ſubacto ſolo committitur, carere animâ dicendum
eſt, undenam &
quando illam arripiet? An tellus, vitâ prorſus
carens, animam, qua ſtirpes vigeant, dabit?
Nonne ſurculus ex
arbore malo decerptos ſerimus, nec vivere dubitamus, ſi fron-
deſcant?
ſemina, quæ pericarpio incluſa eidem arbori cohære-
bant, neque minùs tunc vivebant quàm folia, cur emortua
dicamus, ſi non minùs quàm ſurculi germinant?
Ubi ſcilicet
actiones vitali facultati conſentaneas deprehendimus, animam
quoquè adeſſe negandum non eſt, quippe quæ à ſuis facultati-
bus non ſejungitur, atque per illas innoteſcit.
Eſto, in horreo
tritici ſicci nulla vitalis actio appareat;
non continuò vitæ prin-
cipio, hoc eſt animâ, carere dicendum eſt:
nam & humore
extrinſecùs allapſo ſi turgeſcat frumentum, in ipſo horreo nimis
ex vero germinat.
Neque in infante aut in dormiente vis intel-
ligentiæ ſe prodit, nec tamen illos animâ rationis compote deſti-
tutos dicimus:
ſatis eſt illam non aliunde accipi poſt infantiam
aut poſt ſomnum, &
tunc ſibi conſentaneas actiones exercere.
Idem de ſeminibus dicendum.
Dand. Tantillam animam ſemini, ex quo procera arbor
enaſcatur, ſi tribuamus, utique illam pariter cum caudice &

ramis augeri oportet:
neque enim illam in eâ tantùm genitæ
arboris parte hoſpitari credendum eſt, quæ reſpondet particulæ
ſeminis terræ commiſſi;
quandoquidem etiam recens abſciſsos
ab arbore ſurculos vivere dubitandum non eſt.
Illam verò
animam, quæ in ſemine eſſet, ſi ita in minimas particulas dividi
dicamus, ut unicuique arboris parti ſua ejuſdem animæ particula
pro portione contingat, quemadmodum crocei aut alterius colo-
ris particula aquæ infuſa univerſam vaſis aquam inficit, nimis
exiguam vitam concedimus, ſicut valde dilutus eſt multæ aquæ
color, in quâ croci granulum ſolutum fuerit.
Quapropter novas
ſubinde animæ particulas addi neceſſe eſt, ut anima reſpondeat
arboris incremento.
Sed quærenti, quænam demum cauſa effi-
ciat novas hujuſmodi animæ particulas, oporteret probabili
aliquâ ratione ſatisfacere.
Maur. Huic verbo, cum Animam dicimus, ea ſubjecta

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index