Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
511 105
512 106
513 107
514 108
515 109
516 110
517 111
518 112
519 113
520 114
521 115
522 116
523 117
524 118
525 119
526 120
527 121
528 122
529 123
530 124
531 125
532 126
533 127
534 128
535 129
536 130
537 131
538 132
539 133
540 134
< >
page |< < (105) of 760 > >|
511105LIBER III. culum uenit, & refractus omnino imbecillus recedit. Quæ
igitur opera in locis, quæ ſupra terram ſunt, ſecretionem
exh ibere contingat, tot ferè numero, taliaq́;
ſunt. Quæ au-
tem in terra ipſa, eadem in terræ partibus occluſa efficiat,
dicendum.
Duas enim corporum differentias, quoniam &
ipſa quoq;
duplex eſt, ibi périnde ut in ſublimi, efficere aſ-
ſolet.
Nam ut balitus duo ſunt(ut diximus) alter uapidus,
alter fumidus, ita &
corum quæ in terra fieri ſolent, gene-
ra duo ſunt:
etenim alia foßilia ſunt, alia metallica. Igitur
exbalatio arida, ſuo calore foßilia omnia, uerbi cauſa tam
illiquabilia lapidum genera, quàm ſandaracam, ochram,
minium, ful fur, cæteraq́;
generis eiuſdem efficit. Plurima
autem foßilium, partim coloratus puluis ſunt, partim lapis
è tali cõſistentia factus, ut cinnabari.
At quæcunq; metal-
lica ſunt, &
aut fuſilia ſunt, aut ductilia, ut ferrum, æs, au-
rum, ad uapidam pertinent exbalationem.
Vapida autem
exhalatio, cùm in terra includitur, &
in lapidibus potißi-
mum ob eorum ſiccitatem constringitur in arctius, denſe-
ſcitq́;
roris, aut pruinæ modo cùm excernitur, ea omnia
comrnittit:
ſed inibi ea prius, quàm illa excernatur, gigni
ſolent.
Vnde fit, ut partim aqua ſint, partim minimè: nam
eorũ materies potentia quidẽ aquæ erat, nondũ tamen eſt.
Nec ex aqua, quæ per affectionẽ quãpiã ſaporũ in morem
fiat, cõſtantinõ enim ad bũc modũ boc æs, illud aurũ euadit:

ſed borũ ſingula cõcreta prius exbalatione, quàm ortum
ſubeant, fiunt.
Quocirca & terrã cõtinent in ſe, & urũtur
omnia, quòd ſiccã exbalationẽ babeat.
At aurũ, unũ omniũ
nequaquam uri ſolet.
Sed de bis omnibus, cõmuniter quidẽ
à nobis dictum eſt:
propriè autem ij conſiderent oportet,
qui generis cuiuſq;
determinationem ſuſcipiunt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index