Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
511
511
512
512
513
513
514
514
515
515
516
516
517
517
518
518
519
519
520
520
< >
page |< < of 579 > >|
1
no præexiſtentem, & independentem à Deo Crea­
tore.
Ideò alij cautiores non verentur concedere en­
titatem illam ſpatialem nedùm finitam, ſed etiam à
Deo ab initio mundi creatam.
Ijs verò opponi ſolet,
quod vltra confinium mundi, eiuſque ſpatij incorpo­
rei, & ante mundum conditum remoueri nequit con­
ceptus
extenſionis incorporeæ intra, & extra ſitum̨
in quo modò mundus cum eius ſpatio conditus eſt,
cumque prædictę dimenſiones non eſſe nihilum fate­
antur, igitur neceſſariò admitti debet ante mundum
conditum ab æterno, & extra mundum ſenſibilem̨
vbique eadem entitas ſpatialis.
Ex quo proindè ſit,
vt ſpatium inane nullo modo admittendum ſit, vel ſi
concedatur, nullam entitatem incorpoream haberę
fatendum eſt.
Eatenùs igitur admitti vacuum pote­
rit, quatenùs abſoluta priuatio, & nihilum concedi­
tur.
Et in hoc ſe uſu an reuera admitti poſſit, & de­
beat in natura videbimus.
Cap. 12. dę
vacui neceſ­
ſitate.
Cap. 12. dę
vacui neceſ­
ſitate.
Et primò examinari debent rationes Ariſtotelis
contra vacui poſitionem, & pro pleni exiſtentia, quæ
habentur 4. phyſic.
cap. 6. 7. & 8.
PROP. CCXLVIII.
Soluuntur argumenta Ariſtotelis contra vacuum adducta.
COntra Antiquos, qui ponebant vacuum, vt cor­
porum motus in natura fieri poſſent, ait Ariſt.
Etiam ſi nullum ſit ſpatium ſeparabile præter corpora, quæ
mouentur motus fieri poterit, quod in continuorum ſicut, &
humidorum conuerſionibus patet.
At huiuſmodi inſtantia videtur nedùm inſufficiens,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index