Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
511
511 (83)
512
512 (84)
513
513 (85)
514
514 (86)
515
515 (87)
516
516 (88)
517
517 (89)
518
518 (90)
519
519 (91)
520
520 (92)
< >
page |< < (84) of 672 > >|
51284Diſſertatio Tertia. notio, ut id, quo planta vivit, interpretemur: animæ autem,
quam
Vegetativam appellant, tres agnoſcimus facultates, qui-
bus
nimirum planta alitur, augeſcit, &
illud parat, quo nova
ſtirps
gignatur:
neque naturam aliam præter eam, quæ hujuſ-
modi
facultatum muneribus perfungatur, addi oportet, ut
planta
vigere dicatur.
Atqui ſuccum, quem tellus ſuppeditat,
concoqui
, diſpenſari, acdiſponi virtute particularum, quas cali-
das
diximus per fiſtularum atque fibrarum ductus perpetuo
circuitu
commeantes, ita videmur paulò ante explicuiſſe, ut &

abſumptas
, vi potiſſimùm externi caloris, particulas reparari,
&
novo additamento caudicem ac ramos augeri, & ad ſimilis
naturæ
procreationem tenuiſſimum ſuccum vim ſeminis ha-
bentem
, ſive intrà pericarpium, ſive in gemmâ, ſeparari, ſuiſ-
que
locis collocari, intelligamus.
Animæ igitur notionem ſi
tribuamus
naturæ, quæ efficiendi habet facultatem, animæ,
hoc
eſt principio vitali, conſentaneam, quid incredibile aut
abſurdum
dixerimus?
modò nihil hic præjudicati afferamus,
&
Phyſicis rationibus inſiſtere decretum ſit. Idcirco ſtirpium
animam
, calidarum particularum complexionem ſingulis ſpe-
ciebus
congruentem, &
ad ſuos motus perficiendos idoneam,
ſtatuendam
duco:
adeò ut ſi complexio illa pereat, ſivè eva-
neſcente
ſpiritu aut ſale volatili, ſivè præter modum ingeſto
ſulphure
, ſivè immiſſis particulis motum calidarum impedien-
tibus
, tabeſcat planta, atque moriatur.
Ex quo facilè cogno-
ſcitur
, cur plantis noceat nimia ſtercoratio, ſalis aut calcis vivæ
copia
radicibus appoſita, argenti vivi in terebratum caudìcem
infuſio
, atque plura hujuſcemodi.
Hinc etiam explicatur quâ
ratione
contingat, ut aliquando ex ſemine aliena planta progi-
gnatur
, mutatâ videlicet, ſivè quid additum, ſive detractum
fuerit
, particularum illarum ſeminis animam conſtituentium
complexione
.
Sic apud Varronem lib. 1. cap. 11. Ex ſemine braſſicæ
vetere
ſato naſci ajunt rapam, &
contra ex raporum braſſicam. Et
apud
Palladium, Rapa mutatur in napos, in alio ſolo per biennium
ſata
;
alio verò napus tranſit in rapam. Sic triticum, hordeumque
nimiâ
loci uligine corruptum, jugibuſque pluviis dilutum,
vitium
capit, &
tranſit in lolium, & viciſſim aliquando ex lolio
oritur
triticum.
Quod ſi præter hanc calidarum particularum
complexionem
, aliam adhuc animam ingerere quis voluerit,
explicet
quænam cauſa, &
quâ methodo, novam animam
efficiat
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index