Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
541 527
542 528
543 529
544 530
545 531
546 532
547 533
548 534
549 535
550 536
551
552
553
554 537
555 538
556 539
557 540
558 541
559 542
560 543
561 544
562 545
563 546
564 547
565 548
566 549
567 550
568 551
569 552
570 553
< >
page |< < (498) of 795 > >|
512498INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM abludunt ab Experimentis, aliquando calculus majorem indicat fo-
re Cohærentiam quam fuit obſervata;
aliquando minorem ſuppe-
dat:
arbitror hoc evenire, quia Metallum non eſt adeo homoge-
neum, quam nudo viſui apparet, ſed conſtat hinc inde partibus
magis minusve cohærentibus, vel quoniam hinc inde plus Sulphu-
ris, Salis, aut Mercurii poſitum eſt, quod impedit quominus
æquabilis firmitas detur;
adeoque ex hiſce Experimentis diſcimus,
Cohærentiam Cupri non ſequi accurate craſſitiem, unde ſi de-
ſideretur Machina quæcunque ex hoc Metallo, ex qua data
gravitas eſt ſuſpendenda, craſſius ſumendum erit Metallum, quam
calculus indicaret.
veluti ſi pondus 10000 librar. ſuſpendendum fo-
ret ex filo Cupreo, ope calculi determinaretur fili craſſities, quæ
eſſet proxime æqualis 34 lineis cylindricis, ſed obſervata Cohæ-
rentiæ inæqualitate filum craſſius ſumendum eſſet, quod ſi foret
40 linearum cylindricarum, tuto pondus datum abſque rupturæ me-
tu geſtaret.
Ex comparatis tamen aliorum Metallorum Cohærentiis videtur
colligendum, potius attendendum eſſe ad craſſitiem filorum ante
inſtitutum Experimentum, quam ad eam poſtea relictam, quia
proportiones eventuum propius ad illas craſſities appropinquant,
quam ad has.
EXPERIMENTUM LII.
Filum craſſitiei A ex Orichalco, ſive Cupro Calaminari ab ap-
penſis lente &
ſucceſſive libris 360. fractum fuit; antequam rum-
pebatur fuit plurimum elongatum &
attenuatum, ut modo reti-
nuerit diametrum 0, 08 pollicis, ſuperficies fracturæ fuit admodum
aſpera &
inæqualis, diametri 0, 075 pollicis, pars anterior abierat
quidem in conum, ſed vix viſibilem.
EXPERIMENTUM LIII.
Filum ex Orichalco craſſitiei B, fractum fuit â libris 260; an-
tequam frangebatur, valde elongatum fuit, unde fracturâ factâ erat
modo craſſities 0, 07 pollicis in diametro;
fracturæ aſperæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index