Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (107) of 760 > >|
513107LIBER IIII. mutatio quæ ab biſce fit potentijs, ubi ex ſubiecta materia
ad quanq;
naturã rationem obtinent: ea autem ſunt paßiuæ
illæ potentiæ, quas diximus.
Porrò tum calor, & frigus gi-
gnere ſolent, cùm materiam euincũt.
Cùm uerò nõ euincũt,
particulariter quidẽ inquinatio, &
incõcoctio effici ſolet.
Simplici autem generationi cõtrariũ maximè cõmune, pu-
trefactio eſt.
Omnis enim corruptio, quæ natura ſit, ceu ſe-
nectus, &
arefactio, ad eam ducit. Nam borũ omniũ finis,
marcor eſt:
niſi quid ex biſce, quæ natura cõſtant, ui corrũ-
patur.
Nã & carnẽ, & os, & quoduis eorũ cremare licet,
quorum finis eius, quæ natura fit corruptionis, putrefactio
existit.
Idcirco quæ putrem, primò humida, poſteà tandem
ſicca euadũt.
Nã ex biſce facta ſunt, definitumq́; eſt bumi-
do ſiccũ:
operantibus biſce quibus agẽdi facultas eſt tribu-
ta.
Corruptio autem fit, cùm id quod definitur, ob id quod
ambit, cõtinetq́;
dominãtius eo fuerit quod definit. Verùm
putrefactio, de biſce quæ particulatim corruptionẽ ſubeũt,
cùm à ſua receſſerũt natura peculiariter diciſolet.
Quo-
circa &
reliqua omnia, præter ignẽ, putrent: etenim terra,
&
aqua, et aẽr, putreſcũt: nã bæc omnia, igni materia ſunt.
Eſt autem putreſactio proprij, naturalisq́;
caloris in uno-
quoq;
humido exiſtentis ab extraria caliditate corruptio:
bæc autẽ eſt, quæ in eo quod circun funditur, ac cõtinet, exi-
ſtit.
Quare cùm caloris defectu patiatur frigidũ omne qua-
tenus eiuſmodi potentiã deſyderat, ambo utiq;
putreſactio-
nis cauſæ erunt, &
putrefactio ſrigiditatis propriè, & ca-
liditatis peregrinæ communis affectio.
Ob id enim & quæ
putrefiunt ſicciora redduntur omnia, &
tandem fimus, ac
terra fieri aſſolẽt.
Abeunte ſiquidem calore proprio, natu-
ralis bumiditas unà cũ illo difflatur, atq;
euaporat, nec

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index