Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1
ſitum, qui fieri poteſt nedum in fluido, ſed etiam in
ſpatio inani, per quamlibet directionem, quam im­
preſſa vis motiua deſignauerit, ergo licèt in vacuo di­
rectiones infinitę in eo deſignabiles non ſint deter­
minatæ, nec habeant nomina propria, non proindè
ſequitur non poſſe in eo deſignari, & ſic effici motus
per quamcumque directionem.
Cap. 8.
Cap. 12. dę
vacui neceſ­
ſitate.
Quartò ſic ait, mouentur proiecta ex eo quod quando non
tanguntur, tunc ob anthiprestaſim, aut quia pulſus aer mo­
tu pellit celeriori, quàm ſit ea latio pulſi, at in vacuo nihil
horum eſſe potest, neque fit vt quicquam feratur niſi vt
quod vehitur.
Vt pateat in efficacia argumenti Ariſto­
telis, concedatur, quod in vacuo ob carentiam medij
fluidi proiectio fieri non poſſit, non inde ſequitur va­
cuum minimè dari poſſe, nam remaneret ſolummodò
motus naturalis in vacuo, & hic vnam cum proiectitio
in pleno fluido fieri poſſet, neque Ariſtot. oſtendit
hoc eſſe abſurdum.
Omitto falſiſſimum eſſe proiecta

moueri à medio fluido poſtquam à proijciente deſe­
runtur, ſed à vi motiua ipſis communicata promoue­
ri, vnde ſequitur, quòd benè in ſpatio vacuo proie­
ctio fieri poſſet multò meliùs quàm in ſpatio pleno
fluido, cum vis motiua proiecto impreſſa nullo pacto
impediatur ab inani ſpatio, ſicuti à medio fluido sun­
mopere
impeditur retardaturque.
De vi per­
cuſs.
c 3. & 4.
Quintò, nemo dicere potest propter quid quod mouetur
stabit alicubi, cur enim magis hic, quam alibi; quare aut quie­
ſcat, aut in infinitum feratur neceſsè eſt, ſi non potentius quic­
piam impedierit.
Reſponderi poteſt optimè procede-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index