Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
re argumentum ex eo quod non datur cauſa, nec ra­
tio quare impetus ſemel impreſſus mobili retarde­
tur, extinguaturque, & ſic ſequitur, quod nullibi ſta­
bit, aut quieſcet, ſed in infinitum mouebitur in va­
cuo, niſi aliud corpus externum motum eius impe­
diat.
nec video quid incommodi ex hoc ſequatur,
vt proinde hac de cauſa ſpatium vacuum negari de­
beat.
Cap. 12. dę
vacui neceſ­
ſitate.
Sextò: In vacuo propterea corpora ferri cenſentur, quia
cedit, at vacuum omni ex parte cedit, quare ad omnem par­
tem feretur.
Si hęc ratio valeret, procul dubio, quia aqua maris
æquali facilitate cedit virtuti motiuę piſcis omni ex
parte, hinc inferre liceret, ergo piſcis fertur eodem
tempore ad omnem partem, ſcilicèt ſursùm, deorsùm,
ante, retro, ad dextram, ſiniſtram, &c.
Legitima igi­
tur illatio eſt, quod ex eo quod ſpatium omni ex par­
te cedit liberum eſt vt mobile per vnamquamlibet
directionem feratur, per eam, ſcilicèt per quam im­
pellitur ab eius vi motiua, & ſic nil incommodi ſequi­
tur, proindeque vacuum non tollitur.
Reliquis Ari­
ſtot. rationibus partim cap. 10. ſatisfecimus, partim
verò inferiùs reſpondebimus.
Interim libet mirari, quomodo ex huius farinæ ar­
gumentis
tam fixè perſuaſi ſint Ariſtotelis ſectatores,
vt eorum nonnulli auſi ſint aſſerere Deum O. M. ſua
infinita virtute non poſſe in rerum natura ſpatiolum
aliquod vacuum coaceruare.
Sed procedamus ad argumentum, quod in ore om-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index