Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (88) of 672 > >|
51688Diſſertatio Tertia. admodum aliàs ex eodem Philoſopho obſervavimus in conſo-
nantiâ, quæ Diapaſon dicitur, ipſos ſonos materiam eſſe, &
Ra-
tionem Duplam eſſe formam, quamvis reipſa nihil ſit conſo-
nantia præter illos eoſdem ſonos.
Animæ autem, non verò igni
comburendi virtutem habenti, tribuendum eſſe magnitudinis
&
augmenti terminum, ſatis conſtat, quia ſingulis ſtirpium ſpe-
ciebus non eadem convenit ſpirituum, ſalium volatilium, atque
ſulphuris natura &
temperatio; ideò & diverſa magnitudo
diverſum calorem conſequitur:
ſiquidem aſſerente Ariſtotele
lib.
3. de Part. Anim. cap. 6. Calor eſt qui vim obtine at augendi: &
lib.
5. de Gener. Anim. cap. 8. Infantes, qui calidiore utuntur lacte,
ocyùs dentiunt, calor enim vim obtinet augendi.
Dand. Ex his videtur non ineptâ conſecutione confici poſſe,
animalia, quæ, ut ait Ariſtoteles lib.
2. de Gener. Anim. cap. 3. ,
priùs ſtirpis vitam vivere, quàm animantis, nemo inficiatur,
ſimili prorsùs ratione nutriri, atque augeri;
ac proinde ova æquè
ac ſeminum grana, quibus animam conceſſimus, animata eſſe,
ſiquidem intrà putamen pullus efformatur.
Quod ſi in Ovo
animam vegetativam contineri admiſerimus, etiam illam, quæ
vim movendi, atque ſentiendi habet, pari ratione concedere
oportebit;
etenim, ut ſcribit ipſe Ariſtoteles lib. 6. de Hiſtor.
Anim. cap. 3. de Gallinis, Viceſimo die jam pullus, ſi quis put amine
ſecto ſollicitet, movet intus ſeſe, pipitque aliquantulùm.
Immò &
non rarò audiri pullos in ovo, nondum putamine perrupto,
pipizantes, narrârunt mulieres ruſticæ Boyleo, ut ipſe aſſerit
in exper.
Phyſ. Mech. experim. 41. In dubium autem revocare,
utrùm brutorum animantium anima materialis ſit atque cor-
porea, nefas puto;
ideò fortaſſe juſtâ reprehenſione careret, qui
Ovis etiam animam concedi poſſe affirmaret, ſi animata ſunt
ſtirpium ſemina.
Maur. Hoccine à Philoſophiâ alienum arbitraris? Certè apud
Ariſtotelem lib.
1. de Animâ text. 2. Anima eſttanquam principium
animalium:
nonne in ovoeſt principium pulli, qui indè exit? in
ovo igitur animam eſſe oportet.
Nihil ne intereſt inter ova,
que hypenemia dicuntur, &
ova fæcunda, ex quibus pullus
excluditur, cum tamen illa irrito incubatu foveantur?
Illa nihil
habent præter id, quod ſponte ſuâ potuit mater ſuppeditare;
ideò carent plurimis ſpiritibus atque ſalibus, quos non niſi ex
congreſſu concipiunt, iique additi cæteris calidis particulis,
quas uterus dedit, conſtituunt complexionem animæ con-
gruentem.
Ex quo intelligitur animantium ſemina

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index