Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
511
511 (83)
512
512 (84)
513
513 (85)
514
514 (86)
515
515 (87)
516
516 (88)
517
517 (89)
518
518 (90)
519
519 (91)
520
520 (92)
< >
page |< < (89) of 672 > >|
51789De Calore Viventium. veréque (ſi ipſa per ſe præcisè ſumantur) non eſſe animata; quia
licèt
potiſſimam atque efficaciſſimam ſpirituum ac ſalium por-
tionem
contineant, non tamen omnes complectuntur particu-
las
, quibus anima conſtat.
Utique experimur Gallinarum ova
fœcunda
ſapidiora eſſe hypenemiis, ſeu ſubventaneis;
non niſi
quia
illa præ his alios ſales continent.
Porrò ova fœcunda (ne
quis
vocabulum in invidiam adducat) animata, hoc eſt, princi-
pium
, quo pullus vivat, intra ſe complecti, haùd ægrè conce-
derem
, non tamen ova ipſa vivere æquè facilè (niſi priùs de voca-
bulis
inter nos conveniat) affirmarem, etiamſi pullum in ovo
vivere
, quando jam vitalis facultas exercetur, dicendum ſit.
Si
enim
in ovo (illud intelligo, quod maris ſemine afflatum fuit,
nam
ex Ariſtotele lib.
2. de Gen. Anim. cap. 3. Quibus animalibus
ova
ſubventitia gignuntur, partes quidem utrorumque obtinet ovum
inſtitutum
, ſed principio caret, quapropter animatum non est, id enim
à
maris ſemine affertur) ſi, inquam, in ovo pulli anima non con-
cluditur
, extrinſecùs illam advenire neceſſe eſt.
Non utique
avi
incubanti tribuenda eſt anima pulli, quem ex alieno ovo
excludit
:
ſiquidem ſæpiùs Meleagridi, non rarò etiam ſemi-
mari
capo fovenda Gallinarum ova ſubiiciuntur;
immò etiam
aliquando
Coturnicum aut phaſianorumova foventur à Gallinâ,
nec
exiſtimandum eſt eam poſſe tàm diſſimilibus ſecundùm
ſpeciem
avibus animam, utique diverſam, impertiri.
Quid?
quod citrà ullum incubitum temperato furnorum calore, ex-
cluduntur
pulli;
an furno vis ineſt pullis animam tribuendi?
Incubitu
avium fœtum excludendi Naturæ ratio eſt, ait Ariſt.
lib. 6.
de
Hiſt.
Anim. cap. 2. non tamen ita ſolùm ova aperiuntur, ſedetiam
ſponte
in terrâ, ut in Ægypto, obruta fimo pulliciem procreant.
Et
Syracuſis
potator quidam, ovis ſub ſtoreâ in terrâ poſitis, tandiu pota-
bat
, donec ova ederent fœtum.
Fam verò & , cum in vaſis quibuſdam
tepidis
eſſent conjecta, ſponte ova pullos prompſere.
Sed neque iis
aſſentiendum
videtur, qui univerſalem cauſam, ſivè Cœlum,
ſivè
Naturæ author dicatur, ad hujuſmodi animarum procrea-
tionem
ſingulari efficientiâ advocant, brutorum animam, ſim-
plicem
quandam naturam adſtruentes.
Quàm multa enim
ſunt
animantia, quæ ex ovo oriuntur?
cujuſmodi ſunt piſces
ferè
omnes, aves, inſecta plurima, atque reptilia, quorum ani-
mationem
non facilè dixerim Deum ſibi reſervaſſe, qui Geneſ
1
.
20. dixit, Producant aquæ reptile animæ viventis, & volatile ſuper
terram
ſub firmamento Cœli:
Contra verò ut intelligeremus huma-
num
animum ab ipſo Deo procreari, non dixit, producat

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index