Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
491
491 (63)
492
492 (64)
493
493 (65)
494
494 (66)
495
495 (67)
496
496 (68)
497
497 (69)
498
498 (70)
499
499 (71)
500
500 (72)
< >
page |< < (90) of 672 > >|
51890Diſſertatio Tertia. hominem, ſicut dixerat, Producat terra animam viventem in
genere ſuo, jumenta, &
reptilia, & beſtias terræ ſecundùm ſpecies ſuas.
Sed ipſe Gen. 2. 7. formavit hominem de limo terræ, & inſpiravit in
faciem ejus ſpiraculum vitæ, &
factus eſt homo in animam viventem.
Quapropter cum in Philoſophiâ, ut ajebat Cicero, nihil debeat
eſſe commentitiis fabulis loci, ſi Phyſicas rationes conſectari, ut
par eſt, velimus, nihil eſt procliviùs, quàm opinari Naturam in
ovo condidiſſe quidquid ad pulli conformationem requiritur
(candida enim pars ovi ſuâ Naturâ humida est, caloremque anima-
lem intra ſe continet, ut loquitur Ariſtoteles lib.
3. de Gen. Anim.
cap.
1.) atque præcipuam ſpirituum portionem in particulâ
illâ ſtatuiſſe, quæ quibuſdam Cicatrix dicitur, unde pulli effor-
matio initium ſumit, incitatis in motum ab externo miti calore
ſpiritibus, qui ſenſim proximas particulas diſponunt, atque com-
miſcent, ac primum pulli rudimentum ponunt.
Grad. Videre jam mihi videor, quorſum tua tendat oratio.
Extrinſecùs admiſſo incubantis, ſeu foventis calore, tàm albu-
minis quàm vitelli particulæ agitantur, ac paulatim ita diſſol-
vuntur, ut ſubtiliſſimæ ac maximè activæ ſimul coëant, &
in
craſſiore maſsâ ductus idoneos efforment, per quos opportunum
alimentum deſumat, qui formatur pullus, ſimili ferè ratione,
qua ex tellure ſtirpium ſemina nutrimentum ducere explicui-
mus.
In animali autem non fiſtulæ & fibræ ut in ſtirpibus, ſed
arteriæ &
venæ ſunt vaſa, per quæ defertur ſuccus, quo alitur
&
augeſcit. Hinc etiam facilè dixeris animalia, quæ ex putri
materiâ oriri dicuntur, ſimilem ortum habere cum ſtirpibus
ſponte ſuâ nullo cultore naſcentibus, fierique ex pluribus na-
turis coëuntibus analogam ovo maſſulam, in qua fermenteſcente
vis ſpirituum plaſtica particulas commovet, &
diſponit, ita ut
vermis naſcatur, ſive id in terrâ contingat, ſive in fructibus aut
ſeminibus, ſive in ligno, ſive in veſtibus, ſive in animalium car-
nibus, aut oſſibus aut inteſtinis.
Ut plurimum autem ſemel
geniti vermes ova demum edunt, quibus ſobolem propagant.
Dand. Quod quidem ad vermes attinet, fortaſſe non multos
habebimus adverſarios:
Neque enim illa fermentatio fit ad
punctum temporis, hoc eſt, quod dicunt, in inſtanti.
Sic apud
Inſulas Hebrides, ut ſcribit Abrah-Ortelius in Scotiâ, Anſerum
genus (Clakis incolæ vocant, Bernacas Gil.
Gyraldus) non ex
arboribus, ut Scriptorum vulgus prodit, fed ex lignis in mari
illo putreſcentibus oritur:
nam temporis tractu primùm in eo
vermes excavato ligno naſcuntur, qui, ſenſim enatis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index