Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
511 83
512 84
513 85
514 86
515 87
516 88
517 89
518 90
519 91
520 92
521 93
522 94
523 95
524 96
525 97
526 98
527 99
528 100
529 101
530 102
531 103
532 104
533 105
534 106
535 107
536 108
537 109
538 110
539 111
540 112
< >
page |< < (91) of 672 > >|
51991De Calore Viventium. pedibus, atque alis, plumas poſtremò edunt: demum anſeribus
magnitudine æquales, cum ad juſtam pervenerint molem,
Cœlum petunt reliquarum avium more.
Hoc autem, tem-
poris ſpatio, &
quidem fortaſſe non modico, perficitur. Id quod
dicendum de aviculis, quas commemorat Atlas Sinicus pag.
163.
Hoeiniao lacus ad urbis (Vuting) Barrbolybicum quinque ſtadiorum
eſt, undique arboribus pulchrè ſeptus, vocatur Reddens aves, quia
folia, quæ in eum incidunt, non omnia, ſed certæ arboris, in nigras
mutantur aviculas, tantâ cum admiratione ac ſtupore accolarum, ut
ſpiritus eſſe credant.
Scio non deeſſe, qui putent nos fidem com-
mentitiis rebus adiungere, ſi hæc à Scriptoribus tanquam vera
recipiamus;
quaſi verò res eſſet inſueta vermes ex putreſcen-
tibus lignis aut foliis oriri:
vermes autem mutatâ formâ in aves
tranſire ipſi ſe docebunt, ſi Malpighii accuratam diligentiam
imitari voluerint in ovis obſervandis, quæ Gallina incubans
fovet, videbunt enim ex vermiculo efformari pullum, qui
demum in ſatis magnum Gallum evadit alis &
plumis inſtru-
ctum ad volandum:
præterquamquod bombyces, & omne
erucarum genus, nonne in papiliones mutantur nullam referen-
tes ſimilitudinem vermis, à quo ortum duxere?
Verùm iſtam
Metamorphoſim plures non ſolùm horas, ſed etiam dies requi-
rere videmus.
At quando, calidâ æſtate, decumanis guttis ſe
nubes exonerat in pulverem, &
illico ſaltitantes ranunculi appa-
rent, nullus videtur eſſe fermentationi locus;
ſiquidem mem-
brorum conformatio, longè operoſior quàm vermium, mo-
mento expediri non poſſe videtur, etiamſi cum pluviâ in ter-
ram decidiſſe ranarum ſpiritus comminiſci placeat.
Plus habe-
ret difficultatis id, quod Ælianus lib.
2. cap. 56. ſcribit: In The-
baide, inquit, cùm grandine pluit, mures in terrâ apparere audio, qui
partim etiam num cœnum limoſum, partim jam caro exiſtunt.
Mures
ibi apparere facilè admiſerim, cum circa Thebas Ægyptias, ut
loquitur S.
Baſilius in Hexaem. hom. 9. ubi in æſtibus largè pluerit,
ſtatim arvalibus muribus regio compleatur.
Sed illos tunc oriri, immò
partim cœnum, partim carnem exiſtere, bonâ eorum pace, qui
Æliano narrarunt, non admitto;
cum potuerit fabulæ locum
facere, quod muſculus aliquis cœno obductus aliquando prodie-
rit ex limo, cum aqua pluvia agri cavernulas implens coëgerit
hoſpitantes mures exire:
nam & pueri gryllorum venatores
aquam iniiciunt, ut eos prodire cogant.
Ideò non videtur facilis
horum murium cum ranarum ortu comparatio.
Grad. De hujuſmodi ranis ſæpiuſculè altercantes inter

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index