Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
[11.] Verſiones.
[12.] (Addendae Verſiones.)
[13.] Epitome.
[14.] NOTITIA DE M. VITRUVIO POLLIONE, EX LIBERIS EJUS. BREVIARIUM CAPITUM.
[15.] M. VITRUVII POLLIONIS DE ARCHITECTURA LIBER PRIMUS. PRAEFATIO.
[16.] CAPUT I. Quid ſit architectura et de architectis inſtituendis.
[17.] CAPUT II. Ex quibus rebus architectura conſtet.
[18.] CAPUT III. De partibus et terminationibus architecturae.
[19.] CAPUT IV. De electione locorum ſalubrium.
[20.] CAPUT V. De ſundamentis murorum et turrium.
[21.] CAPUT VI. De diviſione et dispoſitione operum, quae intra muros ſunt.
[22.] CAPUT VII. De electione locorum ad uſum communem civitatis.
[23.] M. VITRUVII POLLIONIS DE ARCHITECTUR A LIBER SECUNDUS. PRAEFATIO.
[24.] CAPUT I. De priscorum hominum vita, et de initiis humanitatis atque tectorum, et incrementis eorum.
[25.] CAPUT II. De principiis rerum ſecundum phyſicorum opiniones.
[26.] CAPUT III. De Iateribus.
[27.] CAPUT IV. De Arena.
[28.] CAPUT V. De Calce.
[29.] CAPUT VI. De pulvere Puteolano.
[30.] CAPUT VII. De lapicidinis.
[31.] CAPUT VIII. De generibus ſtructurae.
[32.] CAPUT IX. De Materia.
[33.] CAPUT X. De abiete ſupernate et inſernate, cum Apennini deſcriptione.
[34.] M. VITRUVII POLLIONIS DE ARCHITECTURA LIBER TERTIUS. PRAEFATIO.
[35.] CAPUT I. De ſacrarum aedium compoſitione et ſymmetriis.
[36.] CAPUT II. De quinque aedium ſpeciebus.
[37.] CAPUT III. De fundationibus et columnis Ionicis atque earum ornatu.
[38.] M. VITRUVII POLLIONIS DE ARCHITECTURA LIBER QUARTUS. PRAEFATIO.
[39.] CAPUT I. De tribus generibus columnarum earumque inventione, et de capituli Corinthii ſymmetria.
[40.] CAPUT II. De ornamentis columnarum.
< >
page |< < (26) of 376 > >|
5226M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA ducendae ſunt lineae decuſſatim, et ita erunt aequaliter ventorum octo
ſpatia in circuitionem.
Quae cum ita deſcripta erunt in ſingulis angulis octogoni, cum a
meridie incipiemus, inter Eurum et Auſtrum in angulo, erit linea G, in-
ter Auſtrum et Aſricum H, inter Aſricum et Favonium N, inter Fa-
vonium et Caurum O, inter Caurum et Septentrionem K, inter Septen-
trionem et Aquilonem I, inter Aquilonem et Solanum L, inter Solanum
et Eurum M.
Ita his conſectis, contra angulos octogoni gnomon ponatur (OAII, KAN), et ita dirigantur plateae et angiportorum diviſiones IIX. .
CAPUT VII.
De electione locorum ad uſum communem civitatis.
Diviſis angiportis et plateis conſtitutis, arearum electio ad opportunita-
tem et uſum communem civitatis eſt explicanda, aedibus ſacris, foro, re-
liquisque locis communibus.
Et ſi erunt moenia ſecundum mare, area
ubi ſorum conſtituatur, eligenda proxime portum;
ſin autem mediterra-
nea, in oppido medio.
Aedibus vero ſacris, quorum deorum maxime in
tutela civitas videtur eſſe, et Jovi et Junoni et Minervae, in excelſiſſimo
loco, unde moenium maxima pars conſpiciatur, areae diſtribuantur.
Mercurio autem in ſoro, aut etiam uti Iſidi et Serapi, in emporio. Apollini,
Patrique Libero, ſecundum theatrum.
Herculi, in quibus civitatibus non
ſunt gymnaſia neque amphitheatra, ad circum.
Marti, extra urbem, ſed
ad campum.
Itemque Veneri ad portam. Id autem etiam Hetruſcis aruſpi-
cibus, disciplinarum ſcriptis, ita eſt dedicatum:
Extra murum, Veneris,
12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index