Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 1055 > >|
1doceret Ariſtoteles oſtenſum eſſe extra genus non eſſe differentias, neque ipſe verba Ariſtotelis

accepiſſet
in eum ſenſum, quòd diſtantia foret infinita, idem quoque repugnantiam maximam
inter
Ariſtotelis dicta inculcare coactus eſt, putans, quod ibi inferretur aduerſum ea quæ ſuprà
conſtituta
fuerant; pertinere ad illa quæ ſubalterna ſunt, cùm cęteroqui ſuperiora generaliſsimis
accommodarentur
.
id verò vniuerſam Ariſtotelis ſententiam peruertebat. quandò ea quæ diffe­
runt
; aliquo differunt: generaliſsima nullo differunt, ſed diuerſa ſunt, hoc eſt ſeipſis diſtinguun­
tur
, ideoque.
ex ipſis dialectici fabricant propoſitiones medio vacantes; a ea quæ ſub ipſis exiſtunt,

per
illa ſeparantur; itaque magis propriè differunt; huic verò oppoſitum autore Alexandro pro­
nuntiaſſet
Ariſtoteles.
Potuit verò eos fallere dictum illud Ariſtotelis in extremo X. qui cùm
eos
confutaſſet qui ponerent ideas æternas, & quæ eiuſdem rationis eſſent cum ſingularibusτὰ
τινὰ
ipſe ibi vocat.
illud adiungit τἀ δέ ͅ γένει. ἑτερα πλεῖον δισ́φηκεν, ́τὰ εῖδεί. ideſt ea verò
quæ
genere diuerſa ſunt; magis diſtant, quàm ea quæ ſpecie.
quaſi antea peroraſſet æternum à
caduco
genere diſcrepare.
Verùm neque hæc cum proximè dictis cohæreant neceſſe eſt, neque
ex
ante conſtitutis neceſſariò colliguntur.
ſed videntur potius ſeparatim fuiſſe allata: nam cùm
de
diſtantia contrariorum & eorum quæ ſpecie ſegregantur, ſatis ſuperque.
diſputatum foret; ea
ſubiungenda
quæ ad genera diuerſa pertinerent, vt abſolueretur diſputatio de oppoſitis; itaque

docuit
ea plus quàm ſpecie differentia diſtare.
Nam quæ ſpecie differunt, habent in quo conue­
niant
, nempe genus; non ſic; quæ genere ſeparantur.
Ergo illa ſub eodem genere ſummam obti­
nuere
diſtantiam, hæc infinito quodam interuallo ſeiunguntur.
Quamquam mirum videri po­
teſt
, ſi diſtant multò magis ea quę genere ſegregantur quàm ea quæ ſpecie; quæ ſpecie diſtinguun­
tur
, in eodem ſubiecto non conſiſtere; quæ verò genere ſeiugantur, etiam complura eſſe in eodem
indiuiduo
: in eodem enim Socrate eſt & ſubſtantia, & quantum, & quale, & omnia prædicamen­
ta
.
nec tamen idem albus & niger, aut ratione vtens, aut carens. An ita dicemus hæc magis eſſen­
tia
, & natura diſtingui quàm ea quæ ſunt contraria generis eiuſdem, nullam enim eſſentię partem
habent
in qua conueniant: at ſubiecto & materia quæ non eſt eſſentiæ pars, propter eius habili­
tatem
ad omnes formas diſtant minus; contraria propter inſitam priuationem alterius quæ ineſt
in
altero, non modo eſſentia ſecernuntur, ſed etiam ſubiecto: repugnant enim, & ſeſe ex eodem
ſubiecto
pellunt viciſsim; illa eſſentia ſanè diſcrepant; ſed non continentia priuationem, niſi for­
maliter
ea differre dicamus, quòd vnum non ſit id quod eſt alterum; nullam repugnantiam prę­
ſeferunt
: ſic & ſubſtantia & quantum ſimul eſſe poteſt; licet tota eſſentia ſubſtantia ſeparetur à

quantitate
.
Ergo æternum & caducum ſpecie ſola diſtinguitur, non etiam genere. Quamobrem
etſi
Auerroës ea plus quàm genere diſtare conſtituit; aut extremis illis X. verbis cum aliis eſt de­
ceptus
, aut aliò ab interpretibus eius verba torquentur, atque ipſe velit.
b inquit enim plus quàm

ſpecie
; ergo etiam plus quàm genere.
quis id dabit? & videtur illud voluiſſe tantum quod diffe­
rant
plus quàm ſpecie ſpecialiſsima; nanque æternum & caducum de multis ſpecie differentibus
prædicantur
ſignum eſto, quòd addit eſſe contraria, quæ ſub eodem genere collocantur.
Venit
& id mihi in mentem in locum Ariſtotelis irrepſiſſe quandam mendulam, & pro eo quod legitur
τὰ εἴδεί, legendum eſſe τὰ εἴδη, ideſt, ideas, & hunc eſſe illorum verborum ſenſum, quod vel idea
eſt
eiuſdem ſpeciei cum indiuiduis, vel ad ſummam ſpecie ſpecialiſsima ſegregatur.
ſed æternum
& caducum genere (ſubalterno) diſcrepant; hæc verò maior eſt diſcrepantia quàm ſpecierum

ſpecialiſsimarum
: ergo non differunt ideę ab indiuiduis vt immortale à caduco.
Ex mixtura
contrariorum
fit plus & minus.
id autem ſic accipiendum eſt, vt faciant contraria circum idem
ſubiectum
, & vt eadem ſpecies conſeruetur, vt in accidentibus vſuuenire ſolet: nanque ſubſtan­
tiæ
ſic ſe habent, vt quoque minimo dempto, vel addito ſpecies, non ſecus ac numeri dempta,

vel
addita vnitate mutentur.
Inde natum eſt tritum illud pronuntiatum in accidentibus plus &
minus
ſpeciem non immutare, quod tamen ab Ariſtotele negatum eſt c (eum verò ſecutus eſt

Theophraſtus
, à quo Simplicius) in animi affectionibus quæ in quadam mediocritate collocan­
tur
, ex hac ſi exceſſerint, in vitia conuertuntur.
Atque etiam plus & minus ad ſubſtantias per­
tinere
poteſt & ad alia complura ſine participatione contrarij; nanque indiuidua ſubſtantia ma­
gis
eſt, quàm ſecunda, ſimiliter accidens quiddam minus eſt quàm ſubſtantia; verum id à Gręcis
καθ' ὑφεσῖν τῆς φύσεως, ideſt, ſecundum naturæ humilitatem appellatum eſt; vbi quoque
res
ſuis quidem partibus abſoluta eſt, ſed deficit tantiſper à ſummo; nec latitudinem complet
eius
quod eſt ſimpliciter in eo genere: nam quantum perfectum eſt; neque ideo pollet ea perfe­
ctione
quam agnoſcimus in ſubſtantia, eiuſmodi tamen, quæ ſibi conueniat.
Sed poſtea quibus
& quomodo ſingula aptentur.
Hoc item ab Ariſtotele ſemel atque iterum acceptum eſt. d Si


quod
ex duobus ſit conflatum; vbi alterum exiſtere ſeorſum queat; alterum quoque ſeparari
poſſe
.
vt, ſi hydromeli ex aqua & melle componitur, ac mel abſolutum ab aqua exiſtit, neceſſe
item
eſt aqua ſeparetur à melle.
At verò, ſi ſententiam hanc ita generaliter accipiamus, e vereor,

ne
veritas illius minuatur: quippe quòd, tametſi ſubſtantia ſeparatur ab accidente, non idcirco

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index