Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686
page |< < (40) of 672 > >|
Maur. Optimè profectò, & ex animi mei ſententiâ illud addi-
diſti
, *in aëre communi*, quia ſi ſiſtula tota aquæ immergeretur,
altior
digitis 30.
conſiſteret Mercurius; Minor quippe eſt ordinis
perturbatio
, ſi Mercurius à centro Orbis magis abſit, quàm aqua,
ac
ſi magis abeſſet quàm aër;
plus enim materiæ eſt in aquâ,
quàm
in pari mole aëris, ac proinde minor eſt diffimilitudo inter
aquam
&
Mercurium, quàm inter aërem & Mercurium eundem.
Hinc quia Atmoſphæræ partes non æquè raræ ſunt, aut denſæ,
ſed
inſimæ craſſiores ſunt ſuperioribus, maior eſt ordinis perturba-
tio
, ſi Mercurius intrà raras, quàm ſi intrà denſas collocetur, quia
illæ
præ his longiùs à centro abeſſe expetunt, &
Mercurius infra
omnes
illas collocandus eſſet.
Sic enim concipio vniuerſam ele-
mentorum
ſphæram, vt materia in ſimi ibus ſphæræ partibus ſit
æqualiter
diſtributa, ac proinde non æquabiliter conſtipata;

æqualis
ſcilicet materia in amplioribus ſpatijs magis dilatatur.

Voco
autem ſimiles ſphæræ partes, quæ per æqualia radiorum in-
terualla
magis &
magis à centro remouentur, adeò vt circa primam
&
minimam ſphærulam tot ſphærici ambitus intelligantur, quot
in
partes ſemidiameter tota diuiſa concipitur;
qui ambitus iuxta
Cuborum
ex numeris in ſerie naturali factorumdifferentias 7.
19.
37
.
61. & c, augentur; ſunt ſcilicet ſphæræ in triplicatâ Ratione
diametrorum
.
Igitur vice verſâ prout augetur ſpatiorum ampli-
tudo
, minuitur partium conſtipatio.
Et hæc eſt vera atque pro-
pria
ſecundùm ſpeciem grauitas aut leuitas abſolutè &
ſimplici-
ter
accepta;
vt ſcilicet corpus facultatem habeat conandi, vt ſiſtat
ſe
in illo ſphærico ambitu, qui ſuarum partium conſtipationi con-
gruit
;
illudque ſecũdùm ſpeciem grauius dicitur, quod cum alio cor-
pore
comparatum exigit minore interuallo ſeiungià centro.
Cum
igitur
huiuſmodi conatus reſpondeat diſſimilitudini conſtipationis
partium
medij, &
partium corporis, quo maior eſt diſſimilitudo, ma-
ior
eſt ſecundùm ſpeciem grauitas, atque conatus:
propterea ex
medij
mutatione oritur diuerſitas ponderis, &
corpus idem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index