Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (22) of 824 > >|
5222PHYSICES ELEMENTA
Motus omnis poteſt celerior fieri, & etiam corpus tardi-
us quam ante poteſt moveri;
& veriſimillimum eſt nullum
dari motum corporum omnino æquabilem;
unde ſequitur
tempus relativum a vero differri, hoc enim nunquam ci-
tius, nunquam tardius fluit.
Definitio 4.
Illa motus afſectio, qua in certo tempore certum ſpatium
1194. a corpore moto percurritur, vocatur celeritas aut velocitas;
quæ ergo major aut minor eſt pro magnitudine illius ſpatii,
&
illi ſpatio ſemper proportionalis eſt.
Spatium percurſum ad inſtar temporis augetur ſi veloci-
2295. tas maneat;
ideo generaliter ſpatium percurſum ſequitur
rationem compoſitam temporis &
velocitatis.
Datis variis corporibus, ſi pro ſingulis velocitas multi-
plicetur per tempus, producta erunt ut ſpatia percurſa.
Definitio 5.
Motus directio eſt recta, quæ ducta concipitur ver ſus par-
3396. tem qua tendit mobile.
Definitio 6.
Potentia aut preſſio eſt vis continua in corpus agens ad il-
4497. lud ex loco movendum, &
quæ actionem in corpus exerere
poteſt, hoc non moto, aut motu jam impreſſo non mutato.
Si
nempe preſſionis actio contraria preſſione deſtruatur.
LIBRI I. PARS II.
De Actionibus Potentiarum.
CAPUT VII.
De Actionibus Potentiarum comparandis.
PReſſiones, id eſt, Potentiarum actiones æquales eſſe has,
5598. quæ æqualibus temporibus æquales edunt effectus, pri-
mo intuitu patet.
Preſſionem contrariam poſſe vincere Preſſionem, in du-
bium nemo vocabit.
Preſſiones æquales ſeſe mutuo deſtrue-
6699.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index