Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 579 > >|
1
portio K grauitas abſoluta pilæ aqueæ C quæ æqua­
lis ſit ipſi AB, ſit que pila C contenta intra eiuſdem̨
aquæ RO profunditatem, vel in altera fiſtula inuerſi
ſiphonis, quæ cum reliqua continuetur, poſtea eadem
pila AB filo DA ab aliqua potentia I ſuſpenſa in me­
dio aquæ fixè retineatur.
modò ſi poſſibile eſt pilą
aquea C nil prorsùs ponderet in ipſamet aqua, igitur
in ſiphone, vel in libra DE in eius puncto medio F
fulta pila aquea C ſuſpenſa à termino E, quæ nullam
prorſus grauitatem exercere in aqua ſupponitur, nun­
quam
imminuet pondus contrapoſitæ pilæ AB colli­
gatæ termino libræ D, propterea quòd nihilum ab
aliquo pondere ſubtractum ipſum nullo pacto immi­
nuit; nec pariter denſitas, & tenacitas aquæ gradum
ponderis pilæ AB diminuere poteſt, propterea quòd
illa reſiſtentia potis eſt retardare, & impedire mo­
tum, non autem vim, quam graue AB in quiete con­
ſtitutum exercet comprimendo; videmus enim, quòd
pila ferrea quieſcens ſiue fulciatur à molli cera, ſiue
à rigido adamante, ſemper eadem vi comprimit, ſci­
licet menſurata à gradu eius ponderis.
Cap. 3. flui­
dum in ſuo
toto quie­
ſcens pon­
derat.
21[Figure 21]
His poſitis ſequitur, quòd pila fer­
rea AB pendula intra aquam exerce­
bit integram ſuam grauitatem IK,
ſcilicet eam, quam in aere exerce­
bat, ſed hoc eſt falſum, imminuitur
enim præcisè pro menſura ponderis
K ſcilicet molis aqueæ C, & ei relin­
quitur tantummodò pondus I, ſcili-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index