Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 316 > >|
1da non est; ſed confutanda, quod Ariſtoteles tanta cum ef­
ficacia fecit libro tertio de cælo, & mundo, vt nullus nunc nobis
confutandi locus ſupereſſe videatur: ſed vt nihil intactum de­
relinquamus, vniuerſum hoc negocium paucis abſoluemus.
Definitio, qua graue, & leue à Platone definitur,
exploditur, & corpora nec ex figuris, vt Plato,
nec ex numeris vt Pythagoras augmentari
poſſe demonſtratur.
Cap. XIX.
PRIMO reprehendendus eſt Plato, ſeu Pythagoras po­
tius; qui ex planis figuris corpora conſtituunt: hi corpo­
rum natura conſtantium non naturalia, vt par erat, ſed
Mathematica principia faciunt, quod minimè fieri debuerat:
corpora enim naturalia ſunt ſubſtantiæ, & figuræ, ex quibus
eadem componi Plato voluit, ſunt alterius cathegoriæ; qua­
propter principia, & principiorum effecta ad eamdem cathe­
goriam non pertinent; quod minimè decet, vt ab Ariſtotele co
piosè demonstratur libro duodecimo Diuinorum.
Secundo Plato, ſeu Pythagoras Mathematicorum principiis
aduerſatur: nan geometræ lineam ex punctis probant non eſſe con
ſtitutam
, propterea quod linea in infinitum diuidatur; & lineam in
infinitum diuidi eſt in geometria principium ſuapte natura no
tum, quod à geometra nullo modo probatur, ſed vt verissimum,
ac notissimum ponitur: eadem ratione ſuperficies ex lineis non
componitur, cum ſuperficiei diuiſio numquam finiatur: ergo et
corpora ex ſuperficiebus non generantur, cum corpora pari ratio
ne ſemper diuidantur: quapropter omnino ſequitur, corpora
non conſtare ex planis figuris, quæ ſunt in ſuperficie; & corpo
rum magnitudinem circumuoluunt; quoniam corpora infini-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index