Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 158 > >|
1tur; & impetum, quo aër compreſſus catapultis il­
lis pneumaticis recens adinuentis, globulum plum­
beum, ſagittamve laxatis habenis non ſecùs explodit,
ac in bombardis facit puluis pyrius.
Quin etiam in
his, quæſo te, quid poteſt eſſe admirabilius, quàm
flammulam impetu tanto, ac tam procùl abigere glo­
bum adeò denſum, atque ponderoſum?
Non-ne ip­
ſa quoque flammula eſt admodùm fluxa?
Et quis cre­
deret eius vi, non globum modò antrorſùm agi; ſed
machinam etiam tormentariam adeò magnam, adeó­
que grauem retrorſùm pelli?
Quid verò, ſi id ſine
aere vnà accurrente non fiat?
videlicet fieri videtur,
dum flamma in ſui creatione ampliorem locum quæ­
ritans, tum in poſticam machinæ partem impetum
conuertit, tum in globum anteriùs ſitum, qui ob li­
bertatem canalis exſiliens, flammam inſtantem ita
habet, vt ea diſpereunte, & inanem locum relinquen­
te, conuolet aër, ex aduerſa parte, ac tanto quidem
impetu, vt & machinam retrorſùm compellat, &
impactus tonitru excitet, & commoto aere circum­
vicino, etiam ingenteis ædeis concutiat.
Tanta igitur
eſſe poteſt vehementia aëris; vt intelligas ipſum poſſe
non lapidi modò ſurſùm niti reſiſtere, ſed ipſum
etiam impetu facto, impreſſóque, pellere deorsùm.
At, inquies, cùm lapis ſursùm nititur, nonne aër quo­
que diſtrahitur, & in locum à lapide relictum infernè
ſuccedit?
An non impetum ergo imprimet, & mo­
tum impreſſum à manu juuabit?
An-non proinde
tantum aberit, vt impetus decreſcere debeat, quin
debeat potius increſcere, ac lapis ferri ſurſum duplò

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index