Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Table of Notes

< >
< >
page |< < (46) of 213 > >|
5246SIM. PORTII COMMENTAR. quod lateri inerat, excernitur, & combu-
ritur
.
Inſtituerat author tractare de coloribus ſimplici-
bus
, docuítque album ſequi corpora ſimplicia, ni-
grum
verò elementa, cum inter ſe mutuò alterantur.
deinde, quoniam nigrum aliud eſt apparens, aliud na
tura
;
primùm cœpit enarrare cauſas nigri ſecundum
apparentiam
, atque hactenus duas explicauit, quæ-
dam
ſcilicet propter paucum &
i efractum lumen, ap
parere
nigra:
quędam rurſus, propter profunditatem,
nullum
ad oculum deferre lumen.
ſed cùm lumen ſit
ignis
color, velut demonſtratum fuit, paulatim ipſa
rei
ſeries authorem deduxit, vt de aduſtis ab igne di-
ſputaret
.
atq. ita iam aggreditur tertiã cauſam quam
primo
loco propoſuerat, quęrẽs quare quædam ſunt
nigra
natura.
Itaque alio ordine explicuit, atque pro
poſuerat
.
cuius rei hæc fortaſſe fuerit cauſa, quòd vt
Ariſtoteles
præcipit, primò ordiendum ſit ab eo, vn-
de
facilior ſit diſciplina, puta ab iis, quę nobis ſunt no
tiora
.
facilius quippe cognoſcitur cauſa, ob quam ni-
gra
appareant, quæ paucum, aut rarum habent lumẽ:

quàm
quare ſint natura nigra ea, quæ nullum emit-
tunt
lumen.
cauſæ enim huius nigredinis ſunt ocul-
.
Aggreditur itaque ea, quæ ſunt natura nigra, &
inquit
, NIGRVM autem colorẽ fieri contingit, cùm
aër
, &
aqua ab igni comburuntur. & ſignanter dixit,
CONTINGIT fieri, &
non, apparere: quoniam loquitur
de
vero colore nigro, qui ſua natura talis eſt.
Atque
hinc
collige, nigrum eſſe re ipſa colorem, &
vt ho-
die
loquimur, poſitiuum:
non autem tantúm luminis
priuationem
, velut iam quoque dictum fuit.
Cauſa
autem
eſt, cùm aër, &
aqua comburuntur, ſcilicet

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index