Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
81 75
82 76
83 77
84 78
85 79
86 80
87 81
88 82
89 83
90 84
91 85
92 86
93 87
94 88
95 89
96 90
97 91
98 92
99 93
100 94
101 95
102 96
103 97
104 98
105 99
106 100
107 101
108 102
109 103
110 104
< >
page |< < (46) of 760 > >|
5246PHYSICORVM ARIST. ſerra: illa, ſi nõ ſintlapides: hæc, ſi ferrũ nõ ſit: neq; enim ibi
principia ſunt, ſi nõ triangulus tres habeat angulos duobus
rectis æquales.
Patet igitur, neceſſariũ in rebus eſſe natu-
ræ, quod ut materia dicitur, &
huius etiã motiones. Atque
ambæ quidẽ, cauſæ dicendæ ſunt à naturali pbiloſopho, ma-
gis aũt ea, gratia cuius cætera fiunt:
hæc enim materiæ cau-
ſa, ſed nõ hæc cauſa finis.
Atq; finis ipſe gratia cuius, ꝗq́;
principiũ eſt, à definitione, rationeq́; ſumitur: ut in hiſce pa
tet, quæ per artẽ cõficiuntur:
nã cùm domus ſit tale, hæc fie
rineceſſariò, et eſſe oportet:
& cùm ſanitas ſit hoc, hæc ne-
ceſſariò fieri oportet, ac eſſe:
pari modo ſi homo eſt hoc,
hæc fieri neceſſe eſt, atq;
eſſe: et ſi hæc ſint, ſint hæc neceſſa
riò, uel fiant oportet.
Fortaſſe autẽ neceſſariũ ipſum in ra-
tione etiã ineſt.
Serræ nanq; ſi definieris opus, talem ipſam
diuiſionẽ eſſe dicis:
at hæc non erit, niſi ſerra tales habuerit
dentes:
& hirurſus non erunt, niſi ferrea fuerit ipſa. Sunt
enim &
in ratione nonnullæ partes, ut materia rationis.
PHYSICORVM
ARISTOTELIS
LIBER III.
Inquiſitio definitionis, qua qd ſit Motus exponitur.
CAP. I.
_CV'M_ autem ipſa quidem Natura, Motus,
11Hoc i lib. deter
minat Āriſtot.
de Motu, &
Infinito.
Mutationis' ue principium ſit, noſtra au-
tem doctrina ſit de Natura:
non lateat
nos oportet, quidnam ſit Motus:
nam ſi
ignoretur ipſe, naturam etiam ignorari
neceſſe eſt.
Poſt Motus uerò determinationem, enitendum
eſt, de ijs etiã, quæ deinceps ſequuntur, determinare.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index