Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1& egregie tornatili: & ebano omnium gracillima utebantur.
Neque ſignis & tabulis efficiundis aſpernabantur populum albam
& item nigram: & ſalicem & carpinum et ſorbum / ſambucum et
ficum
: Quæ arbores cum ſiccitate et æquabilitate ad excipienda
ſeruandaque
pictorum glutiniamenta et illiniamenta utiles ſunt:
Tum
ad formas exprimendas ductibileſ quidem atque admodum
faciles
: Verum inter haſce omnium molliſſimam æxtare tili
am
in promptu eſt: Sunt qui ad ſigna conficienda iuiubam com
probant
: His contraria eſt robur: quando quidem inter ſe et cum
aliis
omnibus eiuſmodi materiis inſociabilis omnino: et omnis
glutiniſ
aſpernatrix ſit.
Idem uitium eſſe omnibus lactumoſis et
criſpis
aiunt / ut omne genus glutinamenti abdicent.
Raſile itidem
atque
denſum quodque lignum ægre coheret glutino: Quæ item di
uerſa
ſunt natura uti eſt Hedera / Laurus / Tiliaque / quod calidæ
ſint
/ cum his quæ humectis locis naſcuntur: quod eiuſmodi om
nes
frigidæ natura ſint / diu glutino non cohærent.
Vlmus /
Fraxinus
/ Morus / Ceraſuſque / quod ſiccæ ſint cum platano et al
no
/ quæ madidæ natura ſunt / non conueniunt.
Quin & tan
tum
affuit apud maiores / ut natura inter ſe non congruentia:
& contraria glutino connecterent: Vt etiam ſimul non iugata:
Sed
hærentia uetuerint coagmentari.
Hinc illud Vitruuii quod
eſculeos
quidem axes admonet querquinis non iungendos.
Ve
rum
ut de his omnibus ſummatim referam: Apud omnes aucto
res
conſtat infæcundas arbores firmiores eſſe fertilibus: Silueſtres
& manu ferroque non cultas duriores eſſe domeſticis: Nam ſilue
ſtres
quidem in morbos incidere / quibus interimant negat Theo
phraſtus
: Domeſticas uero: & maxime quæ fructus ferant grauiſ
ſimis
eſſe obnoxias morbis prædicant: Et inter feraces præcoques
ſerotinis
/ & dulces acutis eſſe imbecilliores ſtatuunt: Et inter a
cutas
atque aſperas ſolidiores putant eas / quæ fructus acerbiores ra
rioreſque
edant: Quæ alternis annis promunt: & quæ penitus ſte
riles
ſint / feracibus nodoſiores ſunt: Et iſtarum quo quæque breui
or
/ eo difficilior.
Et ſteriles magis creſcunt quam fertiles.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index