Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1tur; & impetum, quo aër compreſſus catapultis il­
lis
pneumaticis recens adinuentis, globulum plum­
beum
, ſagittamve laxatis habenis non ſecùs explodit,
ac
in bombardis facit puluis pyrius.
Quin etiam in
his
, quæſo te, quid poteſt eſſe admirabilius, quàm
flammulam
impetu tanto, ac tam procùl abigere glo­
bum
adeò denſum, atque ponderoſum?
Non-ne ip­
ſa
quoque flammula eſt admodùm fluxa?
Et quis cre­
deret
eius vi, non globum modò antrorſùm agi; ſed
machinam
etiam tormentariam adeò magnam, adeó­
que
grauem retrorſùm pelli?
Quid verò, ſi id ſine
aere
vnà accurrente non fiat?
videlicet fieri videtur,
dum
flamma in ſui creatione ampliorem locum quæ­
ritans
, tum in poſticam machinæ partem impetum
conuertit
, tum in globum anteriùs ſitum, qui ob li­
bertatem
canalis exſiliens, flammam inſtantem ita
habet
, vt ea diſpereunte, & inanem locum relinquen­
te
, conuolet aër, ex aduerſa parte, ac tanto quidem
impetu
, vt & machinam retrorſùm compellat, &
impactus
tonitru excitet, & commoto aere circum­
vicino
, etiam ingenteis ædeis concutiat.
Tanta igitur
eſſe
poteſt vehementia aëris; vt intelligas ipſum poſſe
non
lapidi modò ſurſùm niti reſiſtere, ſed ipſum
etiam
impetu facto, impreſſóque, pellere deorsùm.
At, inquies, cùm lapis ſursùm nititur, nonne aër quo­
que
diſtrahitur, & in locum à lapide relictum infernè
ſuccedit
?
An non impetum ergo imprimet, & mo­
tum
impreſſum à manu juuabit?
An-non proinde
tantum
aberit, vt impetus decreſcere debeat, quin
debeat
potius increſcere, ac lapis ferri ſurſum duplò

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index