DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 207 > >|
1vnde ſequitur centrum grauitatis ipſorum grauium ubicum
〈que〉 eſſe poſſe in recta linea, quę ipſorum centra grauitatis con
iungit
.
Ex quibus concludi poteſt, centrum grauitatis magni­
tudinis ex duabus magnitudinibus compoſitę eſſe in recta li
nea, quæ ipſorum centra grauitatis connectit.
Poſtremò notandum eſt, Archimedem ea, quæ in ſuperio
ribus propoſitionibus nuncupauit grauia, in hac quarta pro
poſitione, veluti etiam in ſe〈que〉ntibus, non ampliùs grauia,
ſed (vti diximus) magnitudines nominare.
quod quidem his
de cauſis id ab ipſo factum exiſtimo.
primùm enim, quia in
his expreſse quærit centrum grauitatis; quod quidem centrum,
quamuis ſit centrum grauitatis, potiùs reſpicit magnitudinem,
quàm graue aliquod.
Nam cùm dicimus centrum grauitatis,
ſtatim innuimus ſitum, ſitum inquàm determinatum figu­
ræ, in qua eſt; ſiquidem centrum grauitatis eſt punctum, &
(vt ita dicam) punctum grauitatis eius, in quo eſt.
& ideo,
quoniam magnitudo formam habet dete mina tam, centrum
grauitatis rectè poteſt reſpicere ſitum reſpectu magnitudinis,
in qua eſt; quod tamen efficere non poteſt reſpectu grauis.
etenim graue, ut graue eſt, non habet formam determina tam;
cùm eadem grauitas eſſe poſſit in cubo, in piramide, aliiſquè
corporibus quibuſcun〈que〉, modò minoribus, modò maiori­
bus, pro ut ſunt diuerſarum ſpecierum.
quare centrum grauita
tis non poteſt reſpicere ſitum in grauibus, quatenus grauia con
ſiderantur
; ſed quatenus magnitudines exiſtunt.
Præterea Ar­
chimedes loco grauium magnitudines nominat, quia eas di­
uiſibiles conſiderat, quod eſt proprium magnitudinis; vt in ſe
xta, ſeptima, & octaua propoſitione.
& quamuis, dum diuidum
tur magnitudines, grauia quo〈que〉 diuiſa proueniant; non ta­
men propterea grauia diuiduntur, ut grauia. non.n.
hoc ipſis
competit, vt grauibus; ſed vt magnitudinibus, quæ ſunt per
ſe diuiſibiles.
Archimedes igitur his de cauſis nomen grauium
in magnitudines mutauit.
in ſuperioribus enim theoremati­
bus pertractauit, quomodo res æ〈que〉ponderant ex diſtantijs
modò æqualibus, modò in æqualibus.
& quoniam res ę〈que〉pon
derant
, pro ut ſunt magis grauia, & minùs grauia; non ut sunt
maiores, vel minores magnitudines, ſiquidem talis naturæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index