Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (40) of 672 > >|
5240Diſſertatio Tertia. verò rarefcat, vt repleatur ſpatium relictum. Hinc Mercurio ter-
minus violentæ collocationis definitur digitis 30 in aëre commu-
ni;
aquæ verò vtpote materiam habenti minùs compactam, quàm
ſit Mercurij materia in eodem aëre communi ſtatuitur terminus
altitudinis digit.
407, iuxta Rationem reciprocam grauitatum ſe-
cundùm ſpeciem, quæ eſt Mercurij ad aquam vt 13 {4/7} ad 1.
Maur. Optimè profectò, & ex animi mei ſententiâ illud addi-
diſti, *in aëre communi*, quia ſi ſiſtula tota aquæ immergeretur,
altior digitis 30.
conſiſteret Mercurius; Minor quippe eſt ordinis
perturbatio, ſi Mercurius à centro Orbis magis abſit, quàm aqua,
ac ſi magis abeſſet quàm aër;
plus enim materiæ eſt in aquâ,
quàm in pari mole aëris, ac proinde minor eſt diffimilitudo inter
aquam &
Mercurium, quàm inter aërem & Mercurium eundem.
Hinc quia Atmoſphæræ partes non æquè raræ ſunt, aut denſæ,
ſed inſimæ craſſiores ſunt ſuperioribus, maior eſt ordinis perturba-
tio, ſi Mercurius intrà raras, quàm ſi intrà denſas collocetur, quia
illæ præ his longiùs à centro abeſſe expetunt, &
Mercurius infra
omnes illas collocandus eſſet.
Sic enim concipio vniuerſam ele-
mentorum ſphæram, vt materia in ſimi ibus ſphæræ partibus ſit
æqualiter diſtributa, ac proinde non æquabiliter conſtipata;

æqualis ſcilicet materia in amplioribus ſpatijs magis dilatatur.

Voco autem ſimiles ſphæræ partes, quæ per æqualia radiorum in-
terualla magis &
magis à centro remouentur, adeò vt circa primam
&
minimam ſphærulam tot ſphærici ambitus intelligantur, quot
in partes ſemidiameter tota diuiſa concipitur;
qui ambitus iuxta
Cuborum ex numeris in ſerie naturali factorumdifferentias 7.
19.
37.
61. & c, augentur; ſunt ſcilicet ſphæræ in triplicatâ Ratione
diametrorum.
Igitur vice verſâ prout augetur ſpatiorum ampli-
tudo, minuitur partium conſtipatio.
Et hæc eſt vera atque pro-
pria ſecundùm ſpeciem grauitas aut leuitas abſolutè &
ſimplici-
ter accepta;
vt ſcilicet corpus facultatem habeat conandi, vt ſiſtat
ſe in illo ſphærico ambitu, qui ſuarum partium conſtipationi con-
gruit;
illudque ſecũdùm ſpeciem grauius dicitur, quod cum alio cor-
pore comparatum exigit minore interuallo ſeiungià centro.
Cum
igitur huiuſmodi conatus reſpondeat diſſimilitudini conſtipationis
partium medij, &
partium corporis, quo maior eſt diſſimilitudo, ma-
ior eſt ſecundùm ſpeciem grauitas, atque conatus:
propterea ex
medij mutatione oritur diuerſitas ponderis, &
corpus idem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index