Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 355 > >|
1ſeparatim oſtendit, aut vtens diuerſis demonſtrationibus, vna pro æquila­
tero, altera pro Iſoſcele, tertia pro Scaleno, oſtendens, quod vnumquodque
illorum habet tres angules æquales duobus rectis angulis; iſte nondum no­
uit triangulum omne habere talem affectionem, niſi modo ſophiſtico, quia
non cognoſcit hanc affectionem illis competere propter naturam illam com­
munem trianguli, cui primo, & per ſe competit; & neque vniuerſaliter co­
gnoſcit triangulum omne eſſe tale, etiam ſi nullum aliud reperiatur trian­
gulum, præter illud æquilaterum, vel illud Iſoſceles, vel illud Scalenum, de
quibus ſeparatim demonſtrauit, & ſecundum numerum, ideſt de vnoquoque,
quatenus eſt vnum numero.
non nouit autem ſecundum ſpeciem, idest fecun­
dum naturam, & formam communem illis tribus indiuiduis, quæ eſt natu­
ra trianguli.
hoc autem eſſe exemplum primi erroris manifeſtè conuincitur,
tum ex verbis illis, quando nihil ſit ſuperius, præter ſingulare, tum ex hu­
ius textus verbis illis (Singulum triangulum) & ex illis (Niſi ſecundum nume­
rum) ideſt, niſi de vno, quod ſit vnum numero.
propterea nos de ſingulari
triangulo omiſſa Zabarellæ ſententia explicauimus tandem in confirma­
tionem noſtræ expoſitionis in hæc tria errata illud non omittendum, ſatius
eſſe dicere, Ariſt. attuliſſe pro tribus erratis tria exempla ordine retrogra­
do, quàm, quod facit Zabarella, primum eſſe pro tertio, ſecundum pro pri­
mo, tertium verò pro ſecundo; eo enim modo, Ariſt. confuſionem nulla ra­
tione, imò contra omnem rationem imponimus.
31
Textu 14. continet quidem quædam mathematica, ſed ferè eadem cum
ſuperioribus, quæ quia tum ex prædictis facile intelligi poſſunt, tum quia
benè ab expoſitoribus explicantur, ne actum agamus, prætermittimus.
32
Tex. 20. (Niſi magnitudines numeri ſint) hoc eſt, niſi magnitudines ſint di­
feretæ, ita vt cadant ſub numerum, vt ſi linea quæpiam diuidatur in partes
decem, vel duodecim, tunc euadit quantitas diſcreta, ſiue numerus.
& tunc
linea numerus eſt.
idem de ſuperficie, ac ſolido intelligendum.
33
Ibidem (Propter hoc Geometriæ non licet monſtrare, quod contrariorum vna
eſe ſcientia, ſed neque quod duo cubi cubus) quo ad verba illa, duo cubi cubus,
quæ ad nos pertinent, vult Ariſt. docere, quod non debet Geometra oſten­
dere numerorum affectiones (per cubos enim intelligit numeros quoſdam
ſic dictos, vt paulo poſt oſtendam) vt ſi quis vellet geometricè oſtendere id,
quod oſtenditur in 4. noni Elem. ſcilicet, ſi cubus numerus cubum numerum
multiplicauerit, productus numerus erit pariter cubus.
nonnulli latinorum
perperam textum hunc expoſuerunt putantes reperiri ſolummodo cubos
geometricos, at Euclides definit.
19. ſeptimi, ſic arithmeticum cubum de­
finit, cubus numerus eſt, qui ſub tribus numeris æqualibus continetur, qua­
lis eſt.
8. qui eſt ad inſtar cubi geometrici, & continetur ſub tribus binarijs
multiplicatis inuicem, quæ multiplicatio ſic inſtituitur, exponuntur tres bi­
21[Figure 21]
narij, 2, 2, 2, primus ducitur in ſecundum, & producitur.
4. qui eſt numerus quadratus huius figuræ, 22[Figure 22], deinde
tertius binarius ducitur in prædictum quadratum 4. & pro­
ducitur 8. qui dicitur cubus, quia ſi intelligantur duo qua­
ternarij, vnus ſupra alterum, vt in præſenti figura refe­
runt cubicam figuram, cuius tam longitudo, quam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index