Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 1055 > >|
1doceret Ariſtoteles oſtenſum eſſe extra genus non eſſe differentias, neque ipſe verba Ariſtotelis

accepiſſet in eum ſenſum, quòd diſtantia foret infinita, idem quoque repugnantiam maximam
inter Ariſtotelis dicta inculcare coactus eſt, putans, quod ibi inferretur aduerſum ea quæ ſuprà
conſtituta fuerant; pertinere ad illa quæ ſubalterna ſunt, cùm cęteroqui ſuperiora generaliſsimis
accommodarentur.
id verò vniuerſam Ariſtotelis ſententiam peruertebat. quandò ea quæ diffe­
runt; aliquo differunt: generaliſsima nullo differunt, ſed diuerſa ſunt, hoc eſt ſeipſis diſtinguun­
tur, ideoque.
ex ipſis dialectici fabricant propoſitiones medio vacantes; a ea quæ ſub ipſis exiſtunt,

per illa ſeparantur; itaque magis propriè differunt; huic verò oppoſitum autore Alexandro pro­
nuntiaſſet Ariſtoteles.
Potuit verò eos fallere dictum illud Ariſtotelis in extremo X. qui cùm
eos confutaſſet qui ponerent ideas æternas, & quæ eiuſdem rationis eſſent cum ſingularibus “τὰ
τινὰ
ipſe ibi vocat.
illud adiungit τἀ δέ ͅ γένει. ἑτερα πλεῖον δισ́φηκεν, ἠ ́τὰ εῖδεί.” ideſt ea verò
quæ genere diuerſa ſunt; magis diſtant, quàm ea quæ ſpecie.
quaſi antea peroraſſet æternum à
caduco genere diſcrepare.
Verùm neque hæc cum proximè dictis cohæreant neceſſe eſt, neque
ex ante conſtitutis neceſſariò colliguntur.
ſed videntur potius ſeparatim fuiſſe allata: nam cùm
de diſtantia contrariorum & eorum quæ ſpecie ſegregantur, ſatis ſuperque.
diſputatum foret; ea
ſubiungenda quæ ad genera diuerſa pertinerent, vt abſolueretur diſputatio de oppoſitis; itaque

docuit ea plus quàm ſpecie differentia diſtare.
Nam quæ ſpecie differunt, habent in quo conue­
niant, nempe genus; non ſic; quæ genere ſeparantur.
Ergo illa ſub eodem genere ſummam obti­
nuere diſtantiam, hæc infinito quodam interuallo ſeiunguntur.
Quamquam mirum videri po­
teſt, ſi diſtant multò magis ea quę genere ſegregantur quàm ea quæ ſpecie; quæ ſpecie diſtinguun­
tur, in eodem ſubiecto non conſiſtere; quæ verò genere ſeiugantur, etiam complura eſſe in eodem
indiuiduo: in eodem enim Socrate eſt & ſubſtantia, & quantum, & quale, & omnia prædicamen­
ta.
nec tamen idem albus & niger, aut ratione vtens, aut carens. An ita dicemus hæc magis eſſen­
tia, & natura diſtingui quàm ea quæ ſunt contraria generis eiuſdem, nullam enim eſſentię partem
habent in qua conueniant: at ſubiecto & materia quæ non eſt eſſentiæ pars, propter eius habili­
tatem ad omnes formas diſtant minus; contraria propter inſitam priuationem alterius quæ ineſt
in altero, non modo eſſentia ſecernuntur, ſed etiam ſubiecto: repugnant enim, & ſeſe ex eodem
ſubiecto pellunt viciſsim; illa eſſentia ſanè diſcrepant; ſed non continentia priuationem, niſi for­
maliter ea differre dicamus, quòd vnum non ſit id quod eſt alterum; nullam repugnantiam prę­
ſeferunt: ſic & ſubſtantia & quantum ſimul eſſe poteſt; licet tota eſſentia ſubſtantia ſeparetur à

quantitate.
Ergo æternum & caducum ſpecie ſola diſtinguitur, non etiam genere. Quamobrem
etſi Auerroës ea plus quàm genere diſtare conſtituit; aut extremis illis X. verbis cum aliis eſt de­
ceptus, aut aliò ab interpretibus eius verba torquentur, atque ipſe velit.
b inquit enim plus quàm

ſpecie; ergo etiam plus quàm genere.
quis id dabit? & videtur illud voluiſſe tantum quod diffe­
rant plus quàm ſpecie ſpecialiſsima; nanque æternum & caducum de multis ſpecie differentibus
prædicantur ſignum eſto, quòd addit eſſe contraria, quæ ſub eodem genere collocantur.
Venit
& id mihi in mentem in locum Ariſtotelis irrepſiſſe quandam mendulam, & pro eo quod legitur
τὰ εἴδεί, legendum eſſe τὰ εἴδη, ideſt, ideas, & hunc eſſe illorum verborum ſenſum, quod vel idea
eſt eiuſdem ſpeciei cum indiuiduis, vel ad ſummam ſpecie ſpecialiſsima ſegregatur.
ſed æternum
& caducum genere (ſubalterno) diſcrepant; hæc verò maior eſt diſcrepantia quàm ſpecierum

ſpecialiſsimarum: ergo non differunt ideę ab indiuiduis vt immortale à caduco.
Ex mixtura
contrariorum fit plus & minus.
id autem ſic accipiendum eſt, vt faciant contraria circum idem
ſubiectum, & vt eadem ſpecies conſeruetur, vt in accidentibus vſuuenire ſolet: nanque ſubſtan­
tiæ ſic ſe habent, vt quoque minimo dempto, vel addito ſpecies, non ſecus ac numeri dempta,

vel addita vnitate mutentur.
Inde natum eſt tritum illud pronuntiatum in accidentibus plus &
minus ſpeciem non immutare, quod tamen ab Ariſtotele negatum eſt c (eum verò ſecutus eſt

Theophraſtus, à quo Simplicius) in animi affectionibus quæ in quadam mediocritate collocan­
tur, ex hac ſi exceſſerint, in vitia conuertuntur.
Atque etiam plus & minus ad ſubſtantias per­
tinere poteſt & ad alia complura ſine participatione contrarij; nanque indiuidua ſubſtantia ma­
gis eſt, quàm ſecunda, ſimiliter accidens quiddam minus eſt quàm ſubſtantia; verum id à Gręcis
καθ' ὑφεσῖν τῆς φύσεως, ideſt, ſecundum naturæ humilitatem appellatum eſt; vbi quoque
res ſuis quidem partibus abſoluta eſt, ſed deficit tantiſper à ſummo; nec latitudinem complet
eius quod eſt ſimpliciter in eo genere: nam quantum perfectum eſt; neque ideo pollet ea perfe­
ctione quam agnoſcimus in ſubſtantia, eiuſmodi tamen, quæ ſibi conueniat.
Sed poſtea quibus
& quomodo ſingula aptentur.
Hoc item ab Ariſtotele ſemel atque iterum acceptum eſt. d Si


quod ex duobus ſit conflatum; vbi alterum exiſtere ſeorſum queat; alterum quoque ſeparari
poſſe.
vt, ſi hydromeli ex aqua & melle componitur, ac mel abſolutum ab aqua exiſtit, neceſſe
item eſt aqua ſeparetur à melle.
At verò, ſi ſententiam hanc ita generaliter accipiamus, e vereor,

ne veritas illius minuatur: quippe quòd, tametſi ſubſtantia ſeparatur ab accidente, non idcirco

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index