Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
491 63
492 64
493 65
494 66
495 67
496 68
497 69
498 70
499 71
500 72
501 73
502 74
503 75
504 76
505 77
506 78
507 79
508 80
509 81
510 82
511 83
512 84
513 85
514 86
515 87
516 88
517 89
518 90
519 91
520 92
< >
page |< < (92) of 672 > >|
52092Diſſertatio Tertia. Philoſophos cum audierim, neque aliquid afferentes, quod pro-
babilitatem ſaperet, ſubdubitare cœpi, utrùm verè tunc illæ
gignantur, an verò ab humore cadentium guttarum excitatæ
prodirent ſaltitantes (hic quippe illis eſt motus) quemadmo-
dum in hortis videmus poſt pluviam æſtivam repentes cochleas
&
limaces ex ſuis latebris prodiiſſe, quin cuiquam inciderit
ſuſpicio ex illâ pluviâ ortum habuiſſe.
Non diſſimulabam
tamen cochlearum &
ranarum hujuſmodi, diſparem condi-
tionem eſſe;
cochleas enim alias majores, minores alias videmus,
non autem majores ranas hiſce minoribus permiſtas eſſe.
Ra-
nunculos illos dudum natos ſuadebant, qui ſanctè affirmarent
inventasà ſe in eorum ventriculis diſſectis manſas &
comminu-
tas herbarum particulas:
quemadmodum & de beſtiolâ deci-
dente per tempeſtates &
repentinos imbres leem dictâ in Norve-
giâ, de quâ Majolus colloq.
7. pag. 347. compertum est, ſtatim atque
deciderint, reperiri in viſceribus berbas crudas, nondum concoctas.
De hac Hondius in Atlante Mercatoris pag. 81. ſcribit. Habet
quoque Norvegia peculiares quaſdam beſtiolas, accolæ lemmer
vocant, certam illius regionis peſtem:
quadrupedes ſunt, ſoricis magni-
tudine, pelle variâ.
Hſae; locuſtarum more omnia virentia depaſcuntur,
ſtato tempore moriuntur, tanto cumfætore, ut aër infectus varios incolis
morbos creet, vertiginem inprimis, &
icterum ſive morbum regium.
Sed aliis pernegantibus, anceps hærebam, quibuſnam fidem
adhiberem, quibus abrogarem.
Quamvis enim non ſit res iſta
tàm denſo velamine obducta, ut curioſis oculis perſpici non
poſſit, imbre tamen quemquam, ex meis famulis ire juſſis, per-
fundi, ut ranunculos venaretur, non videbatur operæ pretium;

contingere ſcilicet poterat, ut jejunos ranunculos afferret, &

adhuc ambigerem, an vacuus ventriculus nuperrimè natos, an
verò nondum paſtos indicaret:
pluviâ autem ceſſante ranun-
culos capere, ſcrupulum omnem eximere non valebat, cum
incertum relinqueretur, an illi ex iis eſſent, quos imber cadens
produxiſſet.
Quapropter cum mihi perſuadere omninò nequi-
rem tàm mirabili celeritate animalis membra fortuitò confor-
mari ex pluvia &
pulvere, quæ non niſi plurium dierum ſpatio
Natura effingit, mihi neceſſitatem impoſitam videbam exco-
gitandi rationem aliquam à probabilitate non diſiunctam, qua
explicaretur hujuſmodi ranunculorum ortus.
Occurrebat
autem animo Cicada, de quâ Ariſtoteles ſcribit lib.
5. Hiſt. Anim.
cap.
30. in hæc verba: Creſcit primò in terrâ vermiculus; deinde fit ex
eo quæ Tettigometra vocatur;
postmodum circa Solſtitia noctu

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index