Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
eius orificium C propè fundum putei perducatur, tunc
quia aqua intra cauitatem syringæ CF non poteſt e­
leuari, niſi aqua collateralis IB de­
181[Figure 181]
ſcendat ad replendum ſpatium ſub­
iectum ab aqua FC relictum; nec
ſieri poteſt, vt illa portio aquę col­
lateralis fundo syringæ proximą
IB deprimatur quin ſubſequentes
partes ei perpendicularitèr immi­
nentes AI conſe quutiuo motu om­
nes vna poſt aliam deprimantur,
quouſque ad ſupremam libellam̨
aquæ RV perueniatur: itaque in hoc caſu adſunt ve­
luti duæ columnæ, vna aquea AIB, quæ deorſum pre­
mit, ac fertur, reliqua verò eſt portio aquæ CF vnà
cum embolo FE, & aqua imminente EH, quæ contra­
rio motu ſursùm ſupponitur ferri; ambæ verò prædi­
ctæ columnæ innituntur, ſuſtentanturque ab infima la­
mina aquea BC, quæ officium libræ ſapplet; & ſiqui­
dem momenta quibus extremitates fluidæ libræ BC
premuntur à prædictis columnis AB, & HC fuerint
inter ſe æqualia, tunc procul dubio fiet æquilibrium,
& quies, nec vna earum à reliqua columna ſursùm ex­
pelletur; at ſi è fundo syringæ embolum EFG retra­
hatur ſursùm vſque ad D, procùl dubio neceſſitatę
mechanica aqua ſubiecta CF ſursùm per syringæ ca­
uitatem aſcendet, ſemper aſſario FG adhærendo, non
quidem ob vacui metum, ſed quia impellitur à con­
trapoſito maiori pondere columnæ aqueæ AB.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index