Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
511 83
512 84
513 85
514 86
515 87
516 88
517 89
518 90
519 91
520 92
521 93
522 94
523 95
524 96
525 97
526 98
527 99
528 100
529 101
530 102
531 103
532 104
533 105
534 106
535 107
536 108
537 109
538 110
539 111
540 112
< >
page |< < (95) of 672 > >|
52395De Calore Viventium. fœtus. Et quidem ſicut in ovis obſervamus extimam teſtam,
&
interiorem pelliculam, ſic in Viviparorum conceptu duplex
eſt membrana, extima utero proxima, &
craſſior, ſcilicet Cho-
rion, &
interior Amnios, de quibus plura Medici. Olaus V Vor-
mius in ſuo Muſæo lib.
3. cap. 21. narrat (quod & ab Amico viſum
Haffniæ accepi) ad ſe delatum ex Norvegiâ ovum, vulgariovo
gallinaceo prorſus ſimile integrum, cum narratione, trium Viro-
rum fide dignorum manu &
ſigillis, confirmatâ. Anna quædam
honeſta fœmina anno 1639.
die 17. Aprilis eum vehementibus
doloribus torqueretur, vicinas cõvocavit, &
circa veſperam ovum
peperit, quod cum aperirent, vitello &
albumine prorſus nihil
diſtabat à communi ovo gallinaceo.
Die 18. inſequenti iterum
doloribus correpta parturientium ſimilibus, circa meridiem,
præſentibus fœminis iiſdem aliud peperit, quod integrum in,
Aulam Regiam cum fide dignorum teſtimonio literis conſignato
tranſmiſſum fuit, &
tandem ipſius V Vormii cuſtodiæ traditum.
Anna illa in matrimonio pepererat duodecim filios, tunc adhuc
ſuperſtites, cum ſe tantis diſcruciatam doloribus conquerebatur,
quantos nunquam in aliis partubus eſſet experta.
Ova illa præ-
ſtigiis Diabolicis ſuppoſita exiſtimavit V Vormius, nondum
enim inciderat ſuſpicio vivipara animalia ex ovis in utero ſuos
educere fœtus.
Ex hac autem recentiore notitiâ non pauca,
facilè explicantur in viviparis, non ſolùm quæ ad ſexûs diſcri-
men attinent (nam &
ovipara, ut gallinæ, non excludunt ova
ita indifferentia, ut ex incubatu pendeat, utrùm pullaſter potiùs
quàm pullaſtra exeat, ſed ex ipsâ ovi conſtitutione) verùm
etiam, quæ ſpectant ad prolis multitudinem, ſivè ſingulos partus
enitantur fœmellæ, ſivè ſint gemelliparæ, ut ab Ovidio vocata
eſt Latona:
prout plura vel pauciora ova fœcunda continent,
aut unico conceptu duo ſimul aut tria ova fuerint afflata ſpiriti-
bus &
virtute ſeminis. Neque mirandum hujuſmodi ova in,
Viviparis ſubterfugiſſe antiquiorum Anatomicorum diligen-
tiam, quippe quæ valde exigua ſunt, &
plura in unum ſolidiuſ-
culum corpus ita coagmentata, ut aliud nomen apud ipſos ſor-
tita fuerint.
Mihi autem valde probabile eſt hæc viviparorum
ova reſpondere *Cicatrici* in ovis avium, ex qua efformatur tum
Amnios, tum Chorion, &
pullus; teſta enim includens albu-
men, &
vitellum, ſervat pulli efformandi nutrimentum; id
quod non eſt viviparis neceſſarium, quippe quibus à matris utero
ſubminiſtratur alimenti materia.
Ideò hæc viviparorum ova,
non omnino ſimilia ſunt oviparorum ovis.
Illis quidem &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index