Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
aſcendit ſponte ad replendum ſpatium priuatum, ſeu
vacuum mercurio, cùm prædictum limitem cubitorum
duorum, & ſemis non prætergrediatur, nec ſollicitus
ſit, quòd ſuperius ſpatium mercurio vacuum remaneat.
Cap. 12. dę
vacui neceſ­
ſitate.
PROP. CCLIV.
In omnibus experimentis aduerſariorum oſtenditur violentèr
impelli fluidum ſursùm, & per accidens accurrere ad re­
plendum vacuum.
ID quod diximus de aqua, verificari quoque in aere
ſatis ſuperque conſtat ex ſuperiùs dictis.
Propte­
rea quòd aer non minus, quàm aqua grauis eſt, & in
ſuamet regione pondus, & grauitatem exercet ſupra
fluida corpora ſubiecta; proindeque in aere non minùs
quàm in aqua libra, & ſipho exercentur, in quo æqui­
librium effici poteſt; quare retracto embolo in ſyrin­
ga aqua ſubiecta non attrahitur, neque ſugitur, neque
ipſa ſponte eleuatur aſſario adhærendo, ob vacui me­
tum, ſed quia à maiori pondere colúmnæ aereæ infimo
fluido incumbentis eumque prementis, neceſſitate me­
chanica, aqua intra ſyringam inſinuatur, & per accidens
contingit, vt aqua accurrere videatur ad replendum
ſpatium inane.
Idemque prorsùs dicendum eſt de an­
tlijs, ac machinis Cteſibianis, & de medicis cucurbi­
tulis, vt cap. 6. ſatis ſuperque declarauimus.
Quòd verò tabellæ follium poſt compreſſionem ob­
turato foramine difficile diſtrahantur, & ſic duę la­
minę vitreę ſe tangentes, non inde ſequitur timor, &
ab ominium vacui, nam hoc contingit ex eo quòd gra­
uitas aeris ambientis, premendo ſubiectam partem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index