Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (118) of 760 > >|
524118ARIST. METEOROL. gore uerò, quod calorem exprimit, diſcutitq́; : quo cũ dum
euaporat, ſimul humor abit.
Quæc{un}q; igitur mollia
ſunt, ſed nõ liquida, abeunte humore non ſpiſſantur, ſed cõ-
creſcunt, ut fictile coctum.
Atè mistorum numero quæ-
cunq;
liquida ſunt, ceu lac, ſpiſſantur. Pleraq; autem &
humeſcunt prius, nimirum quæ frigus antè ſpiſſa, duráue
reddiderat:
quemadmodũ & fictile dum cogitur, primum
euaporat:
atq; molliuſculũ redditur. Ob idq́ in furnis per-
uerti aſſolet.
Igitur ex hiſce, quæ cùm terræ, & aquæ
communia ſint, plus tamen terræ habeant, frigoris opera
concreſcunt:
quæ ideo concreſcere ſolent, quòd calor egre-
diatur:
ea calore liquefieri, eodẽ ſcilicet rurſum ingredien-
te, aſſolent:
ueluti cœnum, ubi in gelu concreuit. Quæ
autem ob refrigerationem, &
quia ſimul uniuerſus calor
euaporauit, concreſcunt, ea ſolui non niſi caloris exuperan-
tia queunt, ſed molleſcere ſolent, ut cornu, atq;
ſerrum.
Liqueſit autem & ipſum quoq; elaboratũ ſerrũ, adeò
ut liquidum reddatur, &
rurſum concreſcat. Nec ſecus
chalybem facere conſueuere:
ferri nanq; fæx, ſubſidet, atq;
in imũ ſecernitur. Vbi autem ſæpe deſæcatum fuit, ac pu-
rum, mũdumq́;
euaſit, fit chalybs. Sed id nequaquã ſæpe
agunt, proptereà quòd dum repurgatur, ſubſtantiæ pluri-
mum defluit, libramentumq́;
minus efficitur. At ferrum, eò
præſtantius eſt, quò minus habet excrementi.
Item &
lapillus ille:
quem Pyrimachũ uocant, intantum eliquari ut
ſtillet, fluatq́;
, aſſolet. Quod autem concreuerat, ubi flu-
xerit, rurſum dureſcere ſolet.
Quinetiã lapides molares,
adeò colliqueſcunt ut diffluant.
Cæterũ dum id, quod con-
creuerat fluit, tametſi colore eſt atro, calcis tamen in mo-
dum albicat.
Porrò tã tellus quàm cœnũ liquefieri

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index