52799De Calore Viventium.
ſale gemmæ aquâ incoctis.
Quòd autem Norvegi illo gramine
utantur in conficiendo unguento ad oſſa fracta glutinanda, nil
mirum, quia extremæ oſſis fracti partes ubi ſe tangunt, faciliùs
cohærent, & admittendo glutinoſam pinguedinem cum ali-
mento callum inducunt, ſi molles fuerint. Ex quibus ſatis con-
ſtare videtur oſſium duritiem, quæ animalis augmento modum
ſtatuit, non præcisè ex ſiccitate ob humorem abſumptum peten-
dam eſſe, ſed præcipuè ex particularum oſſa conſtituentium
conſtipatione, ac firmiore conglutinatione.

Maur.
Idcircò conſtitutum à Natura animantibus certum
magnitudinis terminum agnoſcimus, non tantùm ex fine præ-
ſtituto, quia inepta eſſent membra, & multo incommodo, quæ
in ingentem molem excreſcerent, verùm etiam ex ipsâ mate-
riâ, quæ ſenſim ita coagmentatur, ut ab interiore calore demum
nequeat ampliores meatus acquirere, in quibus plus recipiatur
alimenti, quàm opusſit, ut deperditæ particulæ jactura repare-
tur. Hinc quia ſubinde ſolidiora fiunt oſſa, mirari deſinimus,
cur infantis trimuli ſtatura indicet illum adhuc ſolummodò
tantundem longitudinis aſſecuturum, cum vigeſimum primum
ætatis annum exceſſerit, adeòque ſextuplici annorum ſpatio
non niſi æquale futurum altitudinis incrementum. Porrò ſicut
variæ ſunt diverſorum animalium magnitudines pro diversâ
efficacitate vitalis caloris, prout hisaut aliis ſpiritibus, & ſalibus,
ac ſulphure conſtat, habitâ ratione compoſitionis atque coag-
mentationis oſſium, aut oſſibus analogorum membrorum; ita
intrà eandem ſpeciem inæquales habentur magnitudines cor-
porum (neque enim eadem arbor prorſus æquales inter ſe omnes
fructus affert) tum pro variâ particularum calidarum tempe-
ratione, quam potiſſimum ex alimento ſuſcipiunt, à quo pari-
ter incrementum recipiunt, ut de ſtirpibus dicebamus, tum
pro oſſium præcoci aut tardâ conſtipatione; niſi fortè & acce-
dat Atrophia: quæ enim membra non nutriuntur, palàm eſt
augeri non poſſe. Cæterùm quia naturale temperamentum,
quod à calido naturali pendet, tot modis diſtinguitur, quot ipſe
calor, atque, ut ſcripſit Cardanus in Opuſc. Medicis Senilibus
lib. 2. part. 1. cap. 1. pag. 68. , in humano corpore ex variis affectio-
num calori accidentium complexionibus oriuntur bis millies
mille ſupra nonaginta ſeptem millia centum quinquaginta &
unum genera intemperiei in unoquoque membro, non eſt valde
laborandum, ut tantæ diſſimilitudinis eorum, quæ à vitali
calore pendent, cauſam ſubeſſe intelligamus.