Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (122) of 760 > >|
528122ARIST. METOROL. utroq; ut concreſcat indigere conſpicitur. Vnde fit, ut ſolui
nequeat.
Ligna uerò, terræ ſunt, & aëris. Quare colli-
quari, aut molleſcere nequeũt, uri queunt.
Itẽ ſuper aquã
innatant omnia præterquàm ebenus, quæ minimè inuehi-
tur.
Nã cætera, aëris plurimũ cõtinent: at aër ex ebeno atra
reſpirauit, in qua &
terræ maior, quàm aẽris portio ineſt,
Fictile uerò, ad terrã ſolũmodo ſpectat:
quòd ſiccendo pau
latim concreuerit.
Quare nec aqua illud ſoluit: nõ enim
aqua ingredi per foramina illa ualet, per quæ ſpiritus ſo-
lùm exiuit.
Nec itidem ignis : nã eius opera concretio illius
prouenit.
Quid igitur concretio, & eliquatio, quotq́; ob
cauſas eueniant, &
quibus competere poßint, dictum eſt.
Mixtorum perfectorum paſsiones, earumq́ enumeratio.
CAP. VIII.
_EX_ his autem per calorem, ac frigus cõſiſtere corpus
11Hîc Āriſt. paſ-
ſiones mixto-
rũ perfectorũ
enumerat.
omne, in aperto eſt:
hec autem ſpiſſando, & cogendo,
ſuo fungi munere ſolent.
Atq; proptereà quòd ab biſce cæ-
tera conficiuntur, omnibus in rebus calor ineſt:
in quibuſdã
etiam frigus, quatenus ille deficit.
Quare cùm calor, ac fri-
gus quòd agant:
& humor, atq; ariditas quòd patiantur,
corporibus inſint:
quæ communia ſunt, hæc omnia partici-
pant.
Similaria igitur corpora tam in plãtis, quàm animã-
tibus, terra, et aqua cõſtant.
Item metallica, ceu aurũ, argẽ-
tum, &
cætera id genus: tum ipſis, tum exhalatione, quæ
ab utroq;
dimanat intercluſa. ut aliâs diximus, cõſtant. Por
rò hæc omnia, &
peculiari affectione, quæ ad ſenſus perti-
neat, &
agẽdiquippiã facultate, inter ſediſcrepant. Nam
candidũ, odorum, ſonorum, dulce, calidũ, &
frigidũ, quòd
ſenſum mouere, ac irritare queant, in ratione rerum ſunt.
Quæuerò ex eo nomen ſortita ſunt, quòd patiãtur, ceu

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index