Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (514) of 795 > >|
528514INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM ſuſtinuiſſent ad minimum libras 19, cum nunc minus tulerunt,
patet contorſionem debilitaſſe funem.
Merſennus exploravit
6 fidium robur, ex ſingula ſuſpendi potuerunt libræ 7.
unciæ 14,
poſtquam eas convolverat, tantum ferre potuerunt libras 41, cum
ſumma Cohærentiæ omnium ſeorſim examinatarum fuiſſet libra-
rum 47 {1/4}.
Sumſi aliud filum, quod a libris 12 {1/2} diffractum fuit, hujus am-
bo fragmenta colligavi, deinde intorſi multo plus, quam ante fe-
ceram;
ab appenſis libris 17 rumpebantur, cum ferre debuiſſent
libras 25, atque in præcedenti Experimento tulerint libras 24.
unde
liquet majorem contorſionem magis infringere vires funium.
Filum album ex Lino ruptum fuit a libris 3 {1/2}. hujus am-
bo fragmenta colligata &
intorta plus quam mediocriter, fracta fue-
runt ab appenſis libris 4.
cum non contorta facile geſtaſſent libras 7.
Quoniam igitur in majoribus contorſionibus angulus c b d fig. 2 vel 3.
augebatur, etiam per demonſtrationem ſupra datam, a minori pon-
dere funis rumpi debuit:
ut id ulterius evincerem, ſumſi ex eodem
glomere filum, quod ita duobus clavis rotundis, c, d, alligavi,
ut, vid.
fig 5? & 6, angulus c b d eſſet major quam in priori caſu,
tumque pondus librarum 20, imo in alio tentamine fig.
6, pondus
P, 16 librarum, funem diffregit in b.
adeo ut ſit certiſſimum eo â mino-
ri pondere diffractum iri funem c b d duobus clavis annexum, quo an-
gulus c b d eſt major;
& funem intortum eo etiam facilius diffringi,
quo in fig.
2. funis eſt plus intortus, majoremque angulum c b d
format.
Deinde in craſſioribus funibus hæc confirmanda erant; funem igi-
tur Cannabinum elegi, cujus circumferentia erat 2 linearum, qui
ferre potuit pondus libr.
92. bina ejus fragmenta contorſi in unum,
ita ut in fig.
2. angulus a b e fuerit 33. graduum, adeoque erat c b d
angulus 66 graduum, huic funi compoſito tantum appendi potue-
runt libræ 103.
Calculo igitur ſubducebam poſito latere c b = 92.
& angulo c b d 66 graduum, quantum foret latus c d, quod depre-
hendebatur paulum majus quam 102 partium, adeo ut Experientia
cum calculo apprime congruerit:
Deinde ex eodem glomere cum
priori tres funes contorſi, ut iterum angulus a b e fig.
2. eſſet 33
graduum, funis inde compoſitus non tulit libras 160,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index